Textus
PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad Lemovicensem Abbatem Ademarum, per quod confirmat omnes possessiones et pertinentias Abbatiæ sancti Martialis Lemovicen. sub disciplina et dispositione Cluniacensium Abbatum, ita ut obeunte Abbate alius ab eis subrogetur, etc. |
CLXXXIX. Bulla pro
monasterio Sancti Martialis Lemovicensis. |
URBANUS Episcopus
servus servorum Dei dilecto filio Ademaro Abbati Lemovicensis cnobii,
quod in honore beati Martialis ædificatum est, ejusque successoribus
regulariter substituendis in perpetuum. Ad sollicitudinem ac
benignitatem Apostolicæ sedis pertinet, et Religionem augere, et
Religiosis locis sive personis auxilium suæ protectionis impendere.
Quamobrem dilectioni tuæ, fili in Christo charissime Ademare Abbas,
non minimum gratulamur, quod in beati Martialis apud Lemovicas
Monasterio per te potissimum, præcepto scilicet atque industria
Reverendissimi Hugonis Cluniacensis Abbatis, Religionis status
largiente Domino instauratus est. Quam instaurationem per beati et
Apostolici Confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes,
per præsentis Decreti paginam stabilimus locum ipsum, sicut hodie est,
et sicut ab Episcopo atque Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ noscitur
institutum, semper sub disciplina, dispositione, et custodia
Cluniacensis Abbatis persistere; et ut obeunte Abbate nullus ibi
qualibet subreptionis astutia, vel violentia præponatur, nisi quem
præfatus Cluniacensis Abbas illic, vel successores ejus et secundùm
Dei timorem elegerint. Quia verò disponente Domino et sancti ejus
dignatione factum est, ut per nos ipsos ejus tumulum visitare, et loci
ipsius Ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus;
nos pro ejusdem Confessoris Apostolici devotione, et Reverendissimi
Confratris nostri Hugonis Abbatis dilectione, pro tuæ etiam Religionis
petitione, et Monasterium ipsum, et quæcumque ipsius sunt, sub tutela
Apostolicæ Sedis perpetuò confovenda suscipimus. In quibus hæc
propriis nominibus duximus exprimenda. In Lemovicensi Pago Monasterium
sanctæ Valeriæ, S. Valerici, sanctæ Mariæ quæ vocatur subterranea.
Capellam de Buxo. Ecclesias de Valera, videlicet S. Sulpicii, S.
Mariæ, S. Marci M.
[ 27/2 ]
Ecclesias S. Martialis de Rociaco, S. Mariæ de
Claravalle. Apud Pairac Ecclesias S. Martini, et S. Dionysii. S.
Dionysii de Murs. S. Mariæ de Roëra. S. Petri de Parozol. S. Silvani
de Castel. Sancti Martialis de Rot. S. Martialis de Roser. S. Petri de
Verno. S. Alpiniani de Tarne. S. Martialis de Mananc. Abbatiam S.
Petri Vosiensis. Monasterium S. Petri de Arnaco. Capellam de Colrec,
et de Monzac. Ecclesias de Syrac. S. Mariæ Magdalenæ de Quadris. S.
Martialis de Cosei. Capellam S. Michaëlis, quæ dicitur Anteana, et
Castellum vestro Monasterio circumsitum, cum universis pertinentiis,
sicut illud religiosus Imperator Ludovicus beato Martiali tradidisse
cognoscitur. In Sanctonensi, Monasterium S. Martialis apud Castrum
Colesium. S. Petri de Monte Andro. S. Martini de Saliono. S.
Salvatoris, quæ dicitur vita æterna. S. Petri de Anesio. Ecclesiam de
Doaz. In Arvernensi, Ecclesiam S. Martini de Vernoil. In Bituricensi,
Monasterium S. Martialis apud Rofiacum. Ecclesiam S. Leodegarii de
Malvera, et S. Martialis de Duno. In Pictavensi, apud Castrum
Mommordo, Ecclesiam S. Martini de Monzac, et juxtà Castellum novam
beati Marcelli Ecclesiam. In Rhutenensi, Ecclesias de Teuciac. S.
Mariæ de Panosa. S. Martialis de Rivo Petroso. In Biterrensi Ecclesias
de Laurenc, et de Ponnoloc. In Narbonensi, Ecclesiam S. Cassiani. In
Petragoricensi, Monasterium S. Martialis apud Palnatum. In
Engolismensi, Ecclesiam S. Martialis de Multone et de Cantrazac et
Capellam in Silva Biarga, et aliam in Bosconigreto, et S. Hilarii in
Castello de Roca. In Burdegalensi, Ecclesias S. Petri de Tortirac, et
de Fornel, et de Petraficta. In Diensi, Ecclesias S. Mariæ de Sermea,
et de Soant, cum pertinentiis et appendiciis suis. Quæcumque prætereà
in præsenti vestrum Cnobium justè possidet, sive in futurum justè
atque Canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus
et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
idem Monasterium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel
ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed
omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et
gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva
Lemovicensis Episcopi Reverentia; siquidem Catholicus fuerit et
gratiam atque communionem Apostolicæ Sedis habuerit: alioquin quamdiu
fortè, quod absit, Lemovicensis Ecclesia Catholico Pastore caruerit,
vobis vestrisque successoribus liceat, ordinationum, sive
consecrationum quarumlibet gratia Catholicum, quem malueritis, adire,
et ab eo quæ sunt opportuna suscipere. Item constituimus, ut secundùm
antiquæ consuetudinis modum, absente Episcopo, beati Martialis Abbas
præcipuè cum majoribus Canonicis Lemovicensis Ecclesiæ curam gerat, et
Episcopalis electio ex ejus potissimùm arbitrio disponatur. Præsente
quoque Episcopo non sine ejusdem Abbatis consilio graviora ipsius
Ecclesiæ negotia peragantur. Hoc quoque præsenti Capitulo subjungimus,
ne pro communi Parochiæ delicto interdicto, excommunicationíve
subdatur, sic tamen ut excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad
divina officia admittantur. Si qua sanè Ecclesiastica sæcularisve
persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè
venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat,
reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,
et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni
subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini
nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant,
et apud districtum judicem præmia æternæ pacis
[ 28/1 ]
inveniant. Amen. Amen.
Amen. Datum Sanctonis per manum Joannis S.R.E. Diaconi Cardinalis secundo Idus Aprilis, Indict. IV. Incarnat. Dominicæ anno M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi Papæ IX. |
URBANUS episcopus, servus servorum Dei,
dilecto filio ADEMARO, abbati Lemovicensis cnobii quod in honore
beati Martialis ædificatum est ejusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum. Ad sollicitudinem ac benignitatem apostolicæ sedis pertinet et religionem augere et religiosis locis sive personis auxilium suæ protectionis impendere. Quamobrem devotioni tuæ, fili in Christo charissime Ademare abbas, non minimum gratulamur quod in Beati Martialis apud Lemovicas monasterio per te potissimum, præcepto scilicet atque industria reverentissimi Hugonis Cluniacensis abbatis, religionis [ 463A ] status largiente Domino instauratus est. Quam instaurationem per beati et apostolici confessoris Martialis merita augeri et provehi cupientes, per præsentis decreti paginam stabilimus locum ipsum sicut hodie est, et sicut ab episcopo atque canonicis Lemovicensis Ecclesiæ noscitur institutum, semper sub disciplina, dispositione et custodia Cluniacensis abbatis persistere, et ut obeunte abbate nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia præponatur nisi quem præfatus Cluniacensis abbas illic vel successores ejus secundum Dei timorem elegerint. Quia vero disponente Domino et sancti ejus confessoris dignatione factum est ut per nos ipsos ejus tumulum visitare et loci ipsius ecclesiam in honore sancti Salvatoris consecrare meruerimus, nos pro ejusdem confessoris apostolici devotione et reverentissimi confratris nostri Hugonis abbatis dilectione, pro tuæ etiam religionis petitione, et monasterium ipsum et quæcunque ipsius sunt sub tutela apostolicæ sedis perpetuo confovenda suscipimus; in quibus hæc propriis nominibus duximus exprimenda. In Lemovicensi pago monasterium Sanctæ Valeriæ, Sancti Valerici, Sanctæ Mariæ, quæ vocatur Subterranea, capellam de Buxo, ecclesias de Valera, videlicet Sancti Sulpitii, Sanctæ Mariæ, Sancti Martini, ecclesiam Sancti Martialis de Rociaco, Sanctæ Mariæ de Claravalle, apud Pairac ecclesias Sancti Martini et Sancti Dionysii, item Sancti Dionysii de Murs, Sanctæ Mariæ de Rra, Sancti Petri de Parazol, Sancti Silvani de Castel, Sancti Martialis de Rot, Sancti Martialis de Roser, Sancti Petri de Vernol, Sancti Alpiniani de Tarne, Sancti Martialis de Manave, abbatiam Sancti Petri Vosiensis, monasterium Sancti Pardulfi de Arnaco, capellas de Colret et de Monzac, ecclesiam de Sirac, Sanctæ Mariæ Magdalenæ de Quadris, Sancti Martialis de Cosei, capellam Sancti Michælis quæ dicitur Anteana, et castellum vestro monasterio circumsitum cum universis pertinentiis suis, sicut illud religiosus imperator Hlodouvicus beato Martiali tradidisse cognoscitur. In Santonensi monasterium Sancti Martialis apud castrum Colesium, Sancti Petri de Monte Andro, Sancti Martini de Saliono, Sancti Salvatoris, quæ dicitur Vita æterna, Sancti Petri de Anesio, ecclesiam de Doaz. In Arvernensi ecclesiam Sancti Martini de Vernojol. In Bituricensi monasterium Sancti Martialis apud Rosiacum, ecclesiam Sancti Leodegarii de Malvera, Sancti Martialis de Duno. In Pictaviensi apud castrum Monmorde ecclesiam Sancti Martini de Monzac, et juxta castellum novum beati Martialis ecclesiam. In Rutenensi ecclesiam de Teuciac, Sanctæ Mariæ de Panesa, Sancti Martialis de Rivo petroso. In Biterrensi ecclesias de Laurenc et de Paimolo. In Narbonensi ecclesiam Sancti Cassiani. In Petrogoricensi monasterium Sancti Martialis apud Palnatum. In Engolismensi ecclesiam Sancti Martialis de Multene et de Cantrazac, et capellam in silva Biarga, et aliam in bosco Nigreto, et Sancti Hilarii in castello de Roca. In [ 464A ] Burdegalensi ecclesias Sancti Petri de Tortirac et de Fornel et de Petraficta. In Diensi ecclesias Sanctæ Mariæ de Sermea et de Soant cum pertinentiis et appendiciis suis. Quæcunque præterea in præsenti vestrum cnobium juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium tem re perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva Lemovicensis episcopi canonica reverentia, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem apostolicæ sedis habuerit. Alioquin quandiu forte, quod absit, Lemovicensis ecclesia pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat ordinationum sive consecrationum quarumlibet gratia catholicum quem malueritis episcopum adiro et ab eo quæ sunt opportuna suscipere. Item constituimus ut secundum antiquæ consuetudinis modum, absente episcopo, Beati Martialis abbas præcipue cum majoribus canonicis Lemovicensis ecclesiæ curam gerat, et episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur. Præsente quoque episcopo, non sine ejusdem abbatis consilio graviora ipsius ecclesiæ negotia peragantur. Hoc quoque præsenti capitulo subjungimus ne pro communi parochiæ interdicto vel excommunicatione monasterium vestrum interdicto excommunicationive subdatur, ut tamen excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sane ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen. Datum Sanctonis per manum Joannis, sanctæ Romanæ ecclesiæ diaconi cardinalis, II Idus Aprilis, indictione IV, anno Dominicæ Incarnationis 1097, pontificatus autem domni Urbani secundi papæ IX. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |