Textus
PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. de Monasterio sancti Petri apud Bainsonum, quod subjicit Cluniacensi Cnobio, et vult gaudere eadem libertate ac cætera Ordinis Clun. membra. |
CLXXVIII. Urbani II epistola ad monachos
S. Petri Bainsonensis. — Bainsonensem ecclesiam a parentibus suis
Cluniacensi cnobio donatam, auctoritate sedis apostolicæ munit, et
Suessionensis Ecclesiæ jura determinat. |
Urbanus Episcopus, servus servorum Dei,
Monachis sancti Petri apud Bainsonum, salutem et Apostolicam
benedictionem. Et Religionem augere, et Religiosorum quieti
prospicere, officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur
conservandæ gratia, nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam
conversamini,
qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi Cnobio
contradentes, tam vos quam successores vestros decreti præsentis
auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis
Cnobii membra, liberum perpetuò permanere decernimus: ut quæcumque
hodie justè, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium
oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive justè et canonicè
poterit adipisci; firma vobis semper et illibata permaneant: Nec
Parochiæ ipsius Episcopo, nec Episcopi Archidiaconis liceat, aut
vobis, aut Capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare,
nec aliquid prorsùs exigere præter annuos solidos viginti, qui ex
præcedentium Episcoporum et patris prædecessoris mei consensu
instituti sunt Suessionensibus Canonicis persolvendi. Alias tam vos
quam Capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo Episcopalis
reverentiæ debito permaneatis. Si quis autem præcepti hujus tenore
cognito contraïre præsumpserit,
[ 26/1 ]
tamquam Sedis Apostolicæ contemptor,
Apostolicæ Ecclesiæ judicio et spiritus sancti gladio feriatur. Datum Turonis per manum Joannis Cardinalis XIII. Kal. Apr. anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VI. Pontificatus autem Domni Vrbani II. Papæ IX. indict. IV. |
URBANUS episcopus, servus servorum Dei,
monachis S. Petri apud Bainsonum, salutem et apostolicam
benedictionem. Et religionem augere, et religiosorum quieti prospicere officii nostri nos impellit auctoritas. Religionis igitur conservandæ gratia nos Bainsonensem locum, in quo per Dei gratiam conversamini, [ 451A ] qui nos ex parentum jure contingit, Cluniacensi cnobio contradentes, tam vos quam successores vestros decreti præsentis auctoritate munimus. Ipsum enim locum, sicut et cætera Cluniacensis cnobii membra, liberum perpetuo permanere decrevimus, ut quæcunque hodie juste, vel ex parentum nostrorum dono, vel ex aliorum fidelium oblatione possidet, sive in futurum possidebit, sive juste et canonice poterit adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant, nec parochiæ ipsius episcopo, nec episcopi archidiaconis liceat, aut vobis aut capellanis vestris molestias aliquas vel injurias irrogare, nec aliquid prorsus exigere præter annuos solidos viginti, qui ex præcedentium episcoporum et patris mei consensu instituti sunt, Suessionensibus canonicis persolvendi. Alias tam vos quam capellani vestri quieti semper ac liberi, salvo episcopalis reverentiæ debito, permanebitis. Si quis autem, præcepti hujus tenore cognito, contraire præsumpserit, tanquam sedis apostolicæ contemptor Ecclesiæ judicio et Spiritus sancti gladio feriatur. Datum Turonis per manum Joannis cardinalis, XIII Kal. Aprilis, anno Incarnat. Dominicæ 1096, pontificatus domni Urbani II nono, indict. IV. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |