Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Urban II     ||     1095, Dec. 5     ||     Sedis apostolicae benignitas

Bull. Clun. 26, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem, per quod vetat ne Episcopi inquietent Clun. uper altaribus, et Ecclesiis, sive decimis suis conceditque utpossint decimas emanu Laïc. retrahere.

CLXVII. Urbani II epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem. - Cluniacensibus monachis facultatem tribuit altaria et decimas retinendi quae pretio comparassent et decimas e manu laicorum retrahendi si secundum Deum fieri possit.
(Anno 1095.)
[D. BOUQUET, Recueil, XIV, 716.]

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, et fratribus sub ejus regimine constitutis salutem et Apostolicam Benedictionem. Sedis Apostolicæ benignitas omni semper tempore consuevit Dei servos tanquam Mater filios confovere, et in perturbatione positis consolationis manum clementer alacriterque porrigere. Quia igitur per omnipotentis Dei gratiam jamdiu longè latéque Religione præcipua floruistis, et bonæ opinionis odore plurimos aspersistis; dignum nobis est quieti vestræ imposterum providere, et contra æmulorum insectationes Monasterio vestro tam capiti quàm membris Clypeum Apostolicæ protectionis opponere. Præsentis itaque Decreti auctoritate [ 27/1 ] sancimus, ut nulli deinceps Episcoporum facultas sit, pro Altaribus, et Ecclesiis, sive Decimis, quas ante interdicta nostra vel Papæ Gregorii vobis cognita possedistis, seu pòst Episcoporum concessione adquisistis, gravamen aliquod aut molestiam irrogare: sed sicut eorum permissione quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita et in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque, quas nunc habetis, Ecclesiarum decimas, quæ à Laïcis obtinentur, si secundùm Deum eorum potestati subtrahere vestræ Religionis reverentia potuerit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Hæc omnia ut omninò firma et immobili stabilitate persistant, omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti potestate, et Apostolica auctoritate confirmamus. Si quis verò Decreti hujus tenore agnito pertinaciter ei obviare præsumpserit, ejusdem Patris et Filii, Apostolorumque ejus indignationem inveniat, et sancti spiritus gladio feriatur. Cunctis autem vos ac vestra foventibus misericordia, pax, et gratia ab auctore omnium in perpetua sæcula conferatur.
Datum apud Brivatam oppidum per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis nonis Decembris Indict. III. Anno Dominicæ Incarnationis M. XC. VI. Pontificatus verò Domni Urbani II. Papæ VIII.
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, et fratribus sub ejus regimine constitutus, salutem et apostolicam benedictionem.
Sedis apostolicæ benignitas omni semper tempore consuevit Dei servos tanquam mater filios confovere, et in perturbationibus positis consolationis manum clementer alacriterque porrigere. Quia igitur per omnipotentis Dei gratiam jam diu longe lateque religione præcipua floruistis, et bonæ opinionis odore plurimos aspersistis, dignum nobis est quieti vestræ in posterum providere, et contra æmulorum insectationes monasterio vestro, tam capiti quam membris, clypeum apostolicæ protectionis opponere. Præsentis itaque decreti auctoritate sancimus ut nulli deinceps episcoporum facultas sit pro altaribus et ecclesiis sive decimis quas ante interdicta nostra vel papæ Gregorii vobis cognita possedistis, seu post episcoporum concessione acquisistis, gravamen aliquod aut molestiam irrogare; sed sicut eorum permissione, quædam ex parte, quædam ex integro habuistis, ita ut in futurum perenniter habeatis. Ipsarum quoque quas non habetis ecclesiarum decimas, quæ a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestræ religionis reverentia potuerit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Hæc omnia ut omnino firma et immobili stabilitate persistant, omnipotentis Patris, et Filii et Spiritus sancti potestate et apostolica auctoritate confirmamus. Si quis vero decreti hujus tenore agnito, pertinaciter ei obviare præsumpserit, ejusdem Patris et Filii apostolorumque ejus indignationem inveniat, et sancti Spiritus gladio feriatur; cunctis autem vos ac vestra foventibus misericordia, pax et gratia ab Auctore omnium in perpetua sæcula conferatur.
Datum apud Brivatam oppidum, per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, [ 442A ] Nonis Decembris, indictione III, anno Dominicæ Incarnationis 1095, pontificatus vero domni Urbani II papæ VIII.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung