Textus
PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem, per quod confirmat libertatem et immunitatem Monasterii Clun. et plures Ecclesias et Monasteria in diversis Regionibus sita, quæ nominatim exprimuntur hic. Et concedit eamdem libertatem et immunitatem Capellæ sancti Odonis, quæ nunc est Ecclesia Parochialis sancti Marcelli Clun. villæ, quam cæteris ejusdem villæ Capellis concesserat Gregor. Papa VII. |
(ex Cart. E)
ALIVD DIPLOMA eiusdem Papę Vrbani ad domnum Hugonem Abbatem.
|
CXXXVII. Privilegium pro monasterio Cluniacensi. |
URBANUS
Episcopus servus servorum Dei, Reverendissimo Fratri Hugoni Monasterii
Cluniacensis Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ
auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen
personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ sedi semper specialius ac
devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent,
propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo,
Reverendissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ
familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cnobii Religionis
reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis.
Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid
auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cnobio, per
Antecessorum nostrorum Privilegia concessum fuisse constat, nos quoque
hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus.
Eapropter nos Capellæ illi, quam in honore et nomine S. Odonis tua
strenuitas extra Burgum, ad Orientalem partem ædificavit, eam omnino
libertatem, eam immunitatem præsentis decreti authoritate concedimus,
quam Apostolicæ memoriæ prædecessor noster Gregorius Capellis cæteris
ejusdem Burgi suo privilegio confirmavit. Ad hæc adjicimus ut
Monasterium sancti Austremonii de Mozaco, sanctæ Mariæ de Vizeliaco,
S. Petri de Altapetra, Monasterium quod dicitur Sales, numquam tuæ
tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. Hoc ipsum
de universis, quæ inferius scripta sunt, Monasteriis, Ecclesiisve
statuimus, videlicet, in Episcopatu Lugdunensi Ecclesia S. Justi, S.
Desiderii: Ecclesia de Frontenaico, de Rorterio. In Matisconensi
Ecclesia de Maleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de
Berziaco: Ecclesia S. Hippolyti, S. Martini, sanctæ Mariæ de Casellis.
In Augustudinensi Ecclesia de Monrisalt, de Pulignio, de Blanchiaco,
de Monte S. Joannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont; Ecclesia S.
Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, Ecclesia S. Eulaliæ, S.
Joannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandoura, de Marmaissa, de
Altars. In Basilea Ecclesia sancti Albani. In Cabilonensi, Ecclesia de
Viniules. In Arvernensi, Ecclesia S. Amandi, sancti Sepulchri de
Lavenna, S. Mariæ de Castello, de Canariis, de Montania, de
Nigro-stabulo, de Angerolis, de Arumna. In Viennensi, Ecclesia de
Artaz, Moras, Mantula, Loteng, Monte-Castaneto. In Gratianopolitano,
Ecclesia de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In
Valentiniense, Ecclesia de Chabeuil, de Castellis, de Ales, de Urz. In
Diensi Ecclesia sancti Sebastiani, sanctæ Euphemiæ, sancti Petri de
Trefrort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello-novo. In Tulensi,
Ecclesia de Domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi, Ecclesia de
Tihencurt. In Lemovicensi, Monasterium quod dicitur Boort. In
Belvacensi, Ecclesia sancti Lupi, in Sylvanectensi Ecclesia sancti
Christophori. In Meldensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Nantolio.
[ 24/1 ]
In
Parisiensi, Ecclesia sanctæ Mariæ de Longoponte de Alneto. In
Ambianensi, Ecclesia sancti Petri de Lehuno. In Morinensi, Ecclesia
sancti Michaëlis. In Suessionensi, Ecclesia sancti Petri de Consiaco.
In Longobardiâ, Monasterium sancti Valeriani de Castello Rhothobio,
sancti Mayoli de Papiâ, sancti Michaëlis de Mucharione, sancti Mayoli
de Castemolâ, sanctæ Mariæ de Ferariâ cum omnibus quæ in Lomello et
Lomellinâ Gonteranus dedit: Ecclesia sanctæ Mariæ de Lacu. In
Vercellensi Episcopatu, Monasterium sancti Petri de Castellitio,
sancti Joannis de Bainâ, sanctorum Joannis et Pauli de Sandaliano,
sancti Martini de Salamone, sanctæ Mariæ Ferminiana: Ecclesia de
Parione, de Calvallio, sancti Petri de Sade. In Pergamensi,
Monasterium sancti Jacobi de Pontidâ cum his obedientiis, Presiate,
Mediolaco, Portizianâ, Mauringo, Glariolâ, Verziliano, Maglo, Salâ,
Vultulinâ: sancti Pauli cum his obedientiis, sanctæ Mariæ de Sarnecho,
sancti Petri de Umbriano, sanctæ Trinitatis de Creminâ, sancti Petri
de Madegniaco, sancti Michaëlis de Sencino, sancti Martini de
Rudiliano, sanctæ Juliæ de Cazacho, sancti Thomæ de Quintiano, sancti
Salvatoris de valle Camonichâ, sancti Andreæ de Brigniano, sanctæ
Mariæ de Canturi, sancti Ægidii de Vergesimâ. Monasterium sancti Petri
de Rodingo, sancti Petri de Provallo cum his Cellis, Trigulis,
Alfianello, sancti Gabrielis de Cremonâ cum cellis suis, quæ sitæ sunt
in castro Fontanellæ, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixianâ juxta
Virolam. In Placentia, Monasterium sancti Gregorii cum his cellis,
Ecclesia sancti Leonis de Miradolo, sancti Laurentii de Cuminiaco. In
Laudensi, Monasterium sancti Marci, cum his cellis sanctorum Firmi et
Rustici de Fratta, sanctæ Crucis de Vicodardo, sanctæ Mariæ de
Calventiano. Monasterium sancti Joannis de Vertumade cum suis
Ecclesiis, sanctorum Martyrum Cassiani et Hippolyti de Vlzade, sanctæ
Mariæ de Laveno, et sanctæ Heliæ de monte Veglimo cum universis
appendiciis et pertinentiis suis. Hæc omnia, vel quæ in futurum Domino
adjuvante poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuò
regenda, disponenda ac possidenda firmamus; ut nemini umquam liceat
eorum aliquid à Cnobii Cluniacensis unitate subtrahere. Porrò sicut à
beatæ memoriæ Papæ Gregorio in Romana Synodo, et à nobis nuper in
Placentina statutum est, præsentis privilegii auctoritate decernimus,
ut nulli sit Archiepiscopo, nulli Episcopo, nulli Apostolicæ Sedis
Legato facultas, sine certo Romani Pontificis pręcepto adversùm vos
aut vestrum Cnobium; excommunicationis aut interdictionis proferre
sententiam; neque vestra vobis invitis judicia ventilare. Dalmaticæ
Sandaliorum Compagorum, Chirotecarum, et mitræ usum in festivitatibus
octo præcipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque
successoribus pro tuæ Religionis ampliori dilectione concedimus. Si
qua verò Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam
sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove
commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis
honorisque dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine
Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo
examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa
servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen.
Datum Placentiæ per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, decimo septimo Kalendas Aprilis, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.X.C.V. Pontificatus autem Domni Vrbani secundi Papæ, anno octavo. |
Vrbanvs Episcopus, seruus seruorum Dei, Reuerentissimo fratri Hvgoni
Monasterij Cluniacensis Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in
perpetuum. Cum omnibus sanctę Ecclesię filiis ex Sedis Apostolicę auctoritate ac
beniuolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atq. locis, maxime
quę Apostolicę Sedi semper specialius ac deuotius adhęserunt, quęq. ampliori
Religionis gloria eminent, propensiori nos conuenit charitatis studio imminuere.
Tibi ergo, reuerentissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicę
familiaritate, quam ex nobilissima tuę, tuique Cnobij Religionis reuerentia,
singularis a nobis debetur pręrogatiua dilectionis. Quicquid igitur libertatis,
quicquid immunitatis, quicquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque
Cnobio, per antecessorum nostrorum Priuilegia concessum fuisse constat, nos quoque
huius nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Eapropter nos Capellę
illi, quam in honore & nomine S. Odonis tua strenuitas extra burgum, ad
orientalem partem ędificauit, eam omnino libertatem, eam immunitatē pręsentis
decreti auctoritate concedimus, quam Apostolicę memorię prędecessor noster Gregorius
Capellis cęteris eiusdem burgi suo priuilegio confirmauit.
Ad hęc adiicimus vt Monasteriū S. Stremonij de Mauzaca, S. Marię de
Verziaco, S. Petri de Alta-petra, Monasteriū quod dicitur Sales, numquam
tuę tuorumque successorum ordinationi & regimini subtrahatur. Hoc ipsū
de vniuersis, quę inferius scripta sunt, Monasteriis, Ecclesiisue statuimus,
videlicet, in Episcopatu Lugdunensi, Ecclesia S. Iusti, S. Desiderij: Ecclesia de
Frōtenaico, de Rorterio. In Matisconēsi, Ecclesia de Meleto, de Otgers, de
Sauiniaco, de Seniciaco, de Berziaco: Ecclesia S. Hypolyti, S. Martini, sanctę Marię
de Casellis. In Augustudinensi Ecclesia de Mōrisalt, de Pulignio, de
Blanchiaco, de Monte S. Ioannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpōt: Ecclesia
S. Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, Ecclesia S. Eulalię, S. Ioannis de
Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandoura, de Marmaissa, de Altars. In Basila Ecclesia
sancti Albani. In Cabilonensi, Ecclesia de Viniules. In Aruernensi, Ecclesia S.
Amandi, S. Sepulchri de Lauenna, S. Marię de Castello, de Canariis, de Montania, de
Nigro-stapulo, de Angerolis, de Arūna. In Viennēsi, Eccl. de Artaz, Moras,
Mātula, Lotēg, Mōte-Castaneto. In Gratianopolitano, Eccl. de Alauart,
de Aualun, de Teies, de Valbones, de Visilia. [ 517 ] In Valentiniensi, Eccles.
de Cabetul, de Castellis, de Ales, de Vrz. In Diensi Ecclesia sancti Sebastiani,
sanctę Eufemię, sancti Petri de Trefort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de
Castello-nouo. In Tulensi, Ecclesia de domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi,
Ecclesia de Tihencurt. In Lemouicensi, Monasterium quod dicitur Boort. In
Beluacensi, Ecclesia sancti Lupi, sancti Christophori. In Meldensi, Ecclesia sanctę
Marię de Nantolio. In Parisiensi, Ecclesia sanctę Marię de Longoponte, de Alnes. In
Ambianēsi, Ecclesia sancti Petri de Lehun. In Morinensi, Ecclesia sancti
Michaēlis. In Suessionensi, Ecclesia sancti Petri de Cusiaco. In Longobardia,
Monasterio sancti Valeriani de Castello Rothobio, sancti Maioli de Papia, S.
Michaelis de Mucharione, sancti Maioli de Castemola, sanctę Marię de Feraria, cum
omnibus quę in Lomello & Lomellina Gonteranus dedit: Ecclesia sanctę Marię de
Lacu. In Vercellensi Episcopatu, Monasterio sancti Petri de Castellitio, sancti
Ioannis de Baina, Sanctorum Ioannis & Pauli de Sandaliano, S. Martini de
Salamone, sanctę Marię Ferminiana: Ecclesia de Parione, de Caluallio, sancti Petri
de Sade. In Pergamensi, Monasterio sancti Iacobi de Ponticla, cum his Obedientiis,
Presiate, Mediolaco, Portiziana, Mauringo, Glariola, Verziliano, Maglo, Sala,
Vultulina: Sancti Pauli cū his obedientiis, sanctę Marię de Sarnecho, S. Petri
de Vmbriano, sanctę Trinitatis de Cremina, sancti Petri de Madegniaco, sancti
Michaelis de Sencino, sancti Martini de Rudiliano, sanctę Iulię de Cazacho, S. Thomę
de Quintiano, sancti Saluatoris de valle Camonicha, sancti Andreę Brigniano, sanctę
Marię de Canturi, S. Ęgidij de Vergesima. Monasterio S. Petri de Rodingo, sancti
Petri de Prouallo cum his Cellis, Trigulis, Alfianello. S. Gabrielis de Cremona
cū Cellis suis, quę sitę sunt in castro Fontanellę, Trigulo, Grumello,
Scandolario, Brixiana iuxta Virolam. In Placentia, Monasterio sancti Gregorij, cum
his Cellis, Ecclesia sancti Leonis de Miradolo, sancti Laurētij de Cuminiaco.
In Laudēsi, Monasterio sancti Marci, cum his Cellis, sanctorum Firmi &
Rustici de Fratta, sanctę Crucis de Vicodardo, sanctę Marię de Caluentiano.
Monasterio sancti Ioannis de Vertumade cum suis Ecclesiis, sanctorum Martyrum
Cassiani & Hippolyti de Vlzade, sanctę Marię de Laueno, & sanctę Helię de
Monte Veglimo cum vniuersis appendiciis & pertinentiis suis.
Hęc omnia, vel quę in futurum, Domino adiuuante, iuste poteritis adipisci,
tibi, tuisque successoribus ita perpetuo regenda, disponenda, ac possidenda
firmamus; vt nemini vmquam liceat eorum aliquid a Cnobij Cluniacensis vnitate
subtrahere. Porro sicut a beatę memorię Papa Gregorio in Romano Synodo, & a
nobis nuper in Placentina statutum est, pręsentis priuilegij auctoritate decernimus,
vt nulli sit Archiepiscopo, nulli Episcopo, nulli Apostolicę Sedis Legato facultas,
sine certo Romani Pontificis pręcepto, aduersum vos aut vestrum Cnobium
excommunicationis, aut interdictionis proferre sententiam, neque vestra, vobis
inuitis, iudicia ventilare. Dalmaticę, compagorum, chyrotecarum, & mitrę vsum in
festiuitatibus octo [ 518 ] pręcipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque
successoribus, pro tuę religionis ampliori dilectione, concedimus. Si qua vero
Ecclesiastica, secularisue persona, huius priuilegij paginam sciens, contra eam
temere venire tentauerit, secundo, tertioue commonita, si non satisfactione congrua
emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio
existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac
sanguine Dei & Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
districtę vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax
Domini nostri Iesu Christi. Amen.
Datum Placentię, per manum Ioannis Sanctę Romanę Ecclesię Diaconi Cardinalis, xvij. Kalend. April. Indict. III. anno Dominicę incarnationis M.XCV. Pontificatus autem domni Vrbani secundi Papę anno viij. |
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri HUGONI,
monasterii Cluniacensis abbati, eiusque successoribus regulariter
substituendis in perpetuum.
Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex sedis apostolicæ auctoritate ac benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quæ apostolicæ sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminuere. Tibi ergo, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiqua sedis apostolicæ familiaritate, quam ex nobilissima tuæ tuique cnobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur prærogativa dilectionis. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi tuisque successoribus, tuoque cnobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque huius nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. [ 410D ] Ea propter nos capellæ illi quam in honore et nomine S. Odonis tua strenuitas extra burgum, ad orientalem partem ædificavit, eam omnino libertatem, eam immunitatem præsentis decreti auctoritate concedimus, quam apostolicæ memoriæ prædecessor noster Gregorius capellis cæteris eiusdem burgi suo privilegio confirmavit. Ad hæc adiicimus ut monasterium S. Stremonii de Mauzaca, S. Mariæ de Verziaco [Vizeliaco], S. Petri de Alta-Petra, monasterium quod dicitur Sales, nunquam tuæ tuorumque successorum ordinationi et regimini subtrahatur. [ 411A ] Hoc ipsum de universis quæ inferius scripta sunt monasteriis ecclesiisve statuimus, videlicet: In episcopatu Lugdunensi, ecclesia S. Iusti, S. Desiderii; ecclesia de Frontenaico, de Rorterio. In Matisconensi, ecclesia de Meleto, de Otgers, de Saviniaco, de Seniciaco, de Berziaco; ecclesia S. Hippolyti, S. Martini, Sanctæ Mariæ de Casellis. In Augustudinensi ecclesia de Monrisalt, de Pulignio, de Blanchiaco, de Monte S. Ioannis, de Luciaco, de Crupellis, de Milpont: ecclesia S. Mammetis, S. Christophori. In Lingonensi, ecclesia S. Eulaliæ. S. Ioannis de Laona, de Trualt, de Arcu, de Vandovra, de Marmaissa, de Altars. In Basila * ecclesia Sancti Albani. In Cabilonensi, ecclesia de Viniules. In Arvernensi, ecclesia S. Amandi, S. Sepulcri de Lavenna, S. Mariæ de Castello, de Canariis, de Montania, de Nigro-Stapulo, de Angerolis de Arumna. [ 411B ] In Viennensi, ecclesia de Artaz, Moras, Mantula, Loteng, Monte-Castaneto. In Gratianopolitano, ecclesia de Alavart, de Avalun, de Teies, de Valbones, de Visilia. In Valentiniensi, ecclesia de Cabetul, de Castellis, de Ales, de Urz. In Diensi ecclesia Sancti Sebastiani, Sanctæ Eufemiæ, Sancti Petri de Trefrort, de Arun, de Aurel, de Calciun, de Castello-novo. In Tulensi, ecclesia de domna Maria, de Frondonis villa. In Metensi, ecclesia de Tihencurt. In Lemovicensi, monasterium quod dicitur Boort. In Belvacensi, ecclesia Sancti Lupi, Sancti Christophori. In Meldensi, ecclesia Sanctæ Mariæ de Nantolio. In Parisiensi, ecclesia Sanctæ Mariæ de Longoponte, de Alnes. In Ambianensi, ecclesia Sancti Petri de Lehun. [ 411C ] In Morinensi, ecclesia Sancti Michælis. In Suessionensi, ecclesia Sancti Petri de Cusiaco. In Longobardia, monasterio Sancti Valeriani de Castello Rothobio, Sancti Maioli de Papia, S. Michælis de Mucharione, Sancti Maioli de Castemola, Sanctæ Mariæ de Feraria, cum omnibus quæ in Lomello et Lomellina Gonteranus dedit: ecclesia Sanctæ Mariæ de Lacu. In Vercellensi episcopatu, monasterio Sancti Petri de Castellitio, Sancti Ioannis de Baina, Sanctorum Ioannis et Pauli de Sandaliano, S. Martini de Salamone, Sanctæ Mariæ Ferminiana: ecclesia de Parione, de Calvallio, Sancti Petri de Sade. [ 411D ] In Pergamensi, monasterio Sancti Iacobi de Ponticla, cum his obedientiis, Presiate, Mediolaco, Portiziana, Mauringo, Glariola, Verziliano, Maglo, Sala, Vultulina: Sancti Pauli cum his obedientiis, Sanctæ Mariæ de Sarnecho, S. Petri de Umbriano, Sanctæ Trinitatis de Cremina, Sancti Petri de Madegniaco, Sancti Michælis de Sencino, Sancti Martini de Rudiliano, Sanctæ Iuliæ de Cazacho, S. Thomæ de Quintiano, Sancti Salvatoris de valle Camonicha, Sancti Andreæ Brigniano, Sanctæ Mariæ de Canturi, S. Aegidii de Vergesima. Monasterio S. Petri de Rodingo, Sancti Petri de Provallo cum his cellis, Trigulis Alfianello. S. Gabrielis de Cremona cum cellis suis quæ sitæ sunt in castro Fontanellæ, Trigulo, Grumello, Scandolario, Brixiana iuxta Virolam. [ 412A ] In Placentia, monasterio Sancti Gregorii, cum his cellis, ecclesia Sancti Leonis de Miradolo, Sancti Laurentii de Cuminiaco. In Laudensi, monasterio Sancti Marci, cum his cellis, Sanctorum Firmi et Rustici de Fratta, Sanctæ Crucis de Vicodardo, Sanctæ Mariæ de Calventiano. Monasterio Sancti Ioannis de Vertumade cum suis ecclesiis, Sanctorum martyrum Cassiani et Hippolyti de Ulzade, Sanctæ Mariæ de Laveno, et Sanctæ Heliæ de Monte Veglimo cum universis appendiciis et pertinentiis suis. Hæc omnia, vel quæ in futurum, Domino adiuvante, iuste poteritis adipisci, tibi tuisque successoribus ita perpetuo regenda, disponenda ac possidenda firmamus, ut nemini unquam liceat eorum aliquid a cnobii Cluniacensis unitate subtrahere. [ 412B ] Porro sicut a beatæ memoriæ papa Gregorio in Romana synodo, et a nobis nuper in Placentina statutum est, præsentis privilegii auctoritate decernimus, ut nulli sit archiepiscopo, nulli episcopo, nulli apostolicæ sedis legato facultas, sine certo Romani pontificis præcepto, adversum vos aut vestrum cnobium excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam, neque vestra, vobis invitis, iudicia ventilare. Dalmaticæ, compagorum (sandaliorum), chyrotecarum et mitræ usum in festivitatibus octo præcipuis, sicut tibi concessus est, ita tuis quoque successoribus, pro tuæ religionis ampliori dilectione, concedimus. [ 412C ] Si qua vero ecclesiastica sæcularisve persona huius privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi. Amen. Datum Placentiæ per manum Ioannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, XVII Kalend. April. , indict. III, anno Dominicæ Incarnationis 1095, pontificatus autem domni Urbani secundi papæ anno VIII. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |