Textus
PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod confirmat libertatem, immunitatem et auctoritatem Monasterio Clun. et ejus Abbatibus per summos Pontifices anteà concessam: necnon et quædam Monasteria, quæ hic exprimit, eis donata: ac facultatem suscipiendi eos qui pro melioratione vitæ venerint ad se. Prohibet quoque ne Legati SS. Pontif. in partibus Galliarum agentes, aut Episcopi Dicesani de Monasteriis et Monachis Clun. Ordinis judicent. Conceditque Abbatibus Clun. usum Mitræ et aliorum Pontificalium insignium. |
(ex Cart. E)
Priuilegium seu Diploma Domni
Vrbani II. Papæ, ad domnum Hugonem Abbatem.
|
IX. Urbanus II monasterii Cluniacensis possessiones et
privilegia confirmat, et Hugoni abbati mitrae, dalmaticae
chirothecarum, sandaliorum usum concedit. |
Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Hugoni sanctissimo Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existamus; Venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ Sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos convenit [ 23/1 ] Caritatis studio imminere. Tibi ergo sanctissime, Reverendissime ac dilectissime Frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cnobii Religionis Reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis. Est prætereà quod nos Tibi non minus, tuoque Monasterio faciat debitores; quoniam per te Monasticæ Religionis Rudimenta suscepi, et in tuo Cnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quicquid igitur libertatis, quicquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cnobio, per Antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut Monasterium S. Mariæ de Caritate, Monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, Monasterium S. Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, sancti Gervasii de Exiis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo Rotundo, sancti Genesii in Elnensi Episcopatu, S. Pauli in valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in Alodio proprio ædificasti, numquam tuo, tuorumque Successorum regimini, ordinationíve subtrahantur. Cætera verò omnia, quæ Antecessores nostri vestro Monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus, atque firmamus. Moysiacense sanè Cnobium in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat; nisi fortè Episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicumque autem melioris vitæ appetitu vestrum voluerit advenire Cnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundùm tenorem Regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus, ne quis ultra Legatus Romani Antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione buccam in vos, aut vestra Monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis verò, in quorum Dicesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis judicare; Salvo Canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt: si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuósve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad Sedem Apostolicam referatur, ejus solius, vel Legati ejus judicio definienda. Tibi planè peculiari devotione concedimus, ut in Processionum Missarumque solemniis Mitrâ utaris Episcopali; in præcipuis verò festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, necnon et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, Dalmaticam, Chirothecas, et Sandalia induaris: et hoc ad tuæ Religionis evidentiam, atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex Sede Apostolicâ magnis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialiter honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare; quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit cnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci. Datum Romæ per manus Joannis Diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Prosignatoris Domni Urbani II. Papæ, Kalendis Novembris, Indictione XI. Anno Dominicæ incarnationis M. LXXXVIII. Pontificatus verò ejusdem Domini Urbani Papæ primo. |
Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, Hugoni sanctissimo Abbati
Cluniacensi, eiusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctę filiis
Ecclesię ex Sedis Apostolicæ auctoritate, & beniuolentia debitores
existimus; venerabilibus tamen personis atq. locis, maxime quæ Apostolicæ Sedi
semper specialius adhæserunt ac deuotius, quæq. ampliori Religionis gloria
eminent, propensiori nos cōuenit caritatis studio imminere. Tibi ergo,
sanctissime, reuerentissime, ac dilectissime frater, tam ex antiquæ sedis
Apostolicæ familiaritate, quam ex nobilissima tuæ tuique Cnobij religionis
reuerentia, singularis a nobis debetur prærogatiua dilectionis. Est præterea
quod nos tibi non minus, tuoque Monasterio faciat debitores, quoniam per te
Monasticæ Religionis rudimenta suscepi. In tuo Cnobio per secundam sancti
Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia
dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quicquid igitur
libertatis, [ 515 ]
quicquid immunitatis, quicquid auctoritatis tibi, tuisque
successoribus, tuoque Cnobio, per antecessorum nostrorum priuilegia concessum
fuisse constat, nos quoque huius nostri decreti pagina conferimus, tradimus,
confirmamus. Hoc insuper adiicientes, vt Monasterium sanctę Marię de
Charitate, Monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, Monasterium sancti
Dionisij apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, S. Geruasij de Exis, S. Mariæ de
Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesij in Elnensi Episcopatu, S. Pauli
in Valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S.
Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio ædificasti, numquam tuo,
tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Cætera vero omnia quæ
antecessores nostri vestro Monasterio priuilegia tradiderunt, nos quoque
contradimus atque firmamus. Moisiacense sane Cnobium, in ea, qua nunc est, in
posterum libertate permaneat, nisi sorte Episcopus admiserit, propter quod eius
debeat ditione priuari. Quicumque autem melioris vitæ appetitu, vestrum
voluerit aduenire Cnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat,
secundum tenorem Regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea
decernimus atque stabilimus, ne quis vltra legatus Romani Antistitis vices in
vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione, buccam in vos,
aut vestra Monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter
dirigatur. Episcopis vero, in quorum diocesibus vestræ sunt facultates, omnino
non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis iudicare. Saluo canonico illo
iure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causæ in eos habuerint, te,
tuosue successores appellent. Quod si per vos lis nequiuerit definiri, ad Sedem
Apostolicam referatur, eius solius, vel Legati eius iudicio definiendum. Tibi
plane peculiari deuotione concedimus, vt in processionum Missarumque solemnibus
mitra vtaris Episcopali. In præcipuis vero festiuitatibus, id est in quinque,
quas præcipuas habetis, & in Theophania, & in Ascensione, necnon &
in dedicatione vestræ Ecclesiæ, dalmaticam, chyrothecas, & sandalia
induaris. Et hoc ad tuæ religionis euidentiam atque ostensionem nostræ
peculiaris dilectionis, quam ex Sede Apostolica magis meritis exigentibus
promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia
specialius honoratur, ita eiusdem Ecclesiæ seruitiis & vtilitatibus
singulariter insudare, quatinus & hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa
stabili tenore permaneant, & dignius vestrum sit Cnobium in futuro maioris
præmia gloriæ adipisci.
[Monogramme] [ 516 ] Datum Romæ per manus Ioannis Diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, prosignatoris Domni Vrbani II. Papæ. Kal. Nouemb. Indict. XI. Anno Dominicæ Incarn. M. LXXXVIII. Pontificatus vero eiusdē domni Vrbani Papæ primo. |
URBANUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI sanctissimo abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctæ filiis Ecclesiæ ex sedis apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existimus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quæ apostolicæ sedi semper specialius adhæserunt ac devotius, quæque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, sanctissime, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiquæ sedis [ 292A ] apostolicæ familiaritate, quam ex nobilissima tuæ tuique cnobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur prærogativa dilectionis. Est præterea quod nos tibi non minus, tuoque monasterio faciat debitores, quoniam per te monasticæ religionis rudimenta suscepi. In tuo cnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque cnobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut monasterium Sanctæ Mariæ de Charitate, monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, monasterium Sancti Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, S. Gervasii de Exis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesii in Elnensi episcopatu, S. Pauli in Valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio ædificasti, nunquam tuo, tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Cætera vero omnia quæ antecessores nostri vestro monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus atque firmamus. Moisiacense sane cnobium, in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat, nisi forte episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicunque autem melioris vitæ appetitu, vestrum voluerit advenire cnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundum tenorem regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus ne quis ultra legatus Romani antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione, buccam in vos, aut vestra monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis vero, in quorum dicesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris monachis aut monasteriis judicare. Salvo canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuosve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad sedem apostolicam referatur, ejus solius, vel legati ejus judicio definiendum. Tibi plane peculiari devotione concedimus, ut in processionum missarumque solemnibus mitra utaris episcopali. In præcipuis vero festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, nec non et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, dalmaticam, chirothecas et sandalia induaris. Et hoc ad tuæ religionis evidentiam atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex sede apostolica magis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialius honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare, quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa [ 293A ] stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit cnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci. Datum Romæ per manus Joannis diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, prosignatoris domni Urbani II papæ. Kal. Novemb., indict. XI, anno Dominicæ Incarn. 1088, pontificatus vero ejusdem domni Urbani papæ primo. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |