Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Petrus Damiani, legatus     ||     1063, [Aug. 16, 17]     ||     Audiat, inquit

Bullarium Cluniacense 209, 2

Indiculum Sacramenti.

Bibliotheca Cluniacensis 510

Indiculum Sacramenti.

AUdiat, inquit, scilicet Drogo Matiscensis Episcopus: Domnus Petrus Ostiensis Episcopus, & omnis sancta Synodus, quia eo die, quo Cluniacum commotus adveni, non in contemptu, sive despectu sedis Apostolicæ, vel Domni Alexandri Romani Pontificis hoc egi, & privilegiorum tenorem ac seriem, quæ modò in nostris auribus lecta sunt, tunc ad liquidum non cognovi, sic me Deus adjuvet & ista sancta Evangelia. Post eum quoque quatuor Ecclesiæ ejusdem Clerici, in conspectu omnium accesserunt, & jurejurando quod ille juraverat, super eadem Evangelia firmaverunt. Duo autem de septenario numero, qui ad jurandum à sancto Concilio præfixus fuerat, non petente Matiscensi, sed donante Domno Ostiensi Episcopo remanserunt. Illicò præfatus Matiscensis Episcopus pavimento prostratus veniam petiit, seseque peccasse confessus, VII. dierum pœnitentiam in pane & aqua jejunaturus accepit. Postera autem die, eodem sancto residente Concilio, Clericis suis vesanè ac procaciter insistentibus, idem Episcopus petiit, ut suæ quoque Ecclesiæ privilegium, quod à Papa dudum Agapito constitutum fuerat, legeretur. In quo nimirùm nihil penè præter jus atque consuetudinem uniuscujusque Ecclesiæ videbatur peculiariter insitum, sed quod omnibus locis sanctis communi dignoscitur jure concessum, videlicet ut ne vel ea quæ sui juris jam erant, vel deinceps futura erant, quispiam violentus invaderet, sed sua omnia Rector Ecclesiæ in pacis ac tranquillitatis otio possideret. Hoc itaque privilegium omnes Episcopi in tanto Concilio sine causa lectum esse dicentes unanimiter decreverunt, nihil hoc præjudicare privilegiis Monasterii, quæ pridie coram omnibus lecta fuerant, nihil minuere de his quæ in illis legebantur, ab Apostolicæ sedis liberalitate concessa. Sic itaque per Synodale Concilium perpetua Monasterij libertate firmata, sanctumque locum soli subjacere Romanæ Ecclesiæ, communi sanctorum Episcoporum decernente sententia, mox inter Episcopum & Abbatem omnis controversiæ querela sopitur, omnis animositatis atque dissidii scissura componitur, & inter utrumque spiritualem videlicet virum firma pax charitatis glutino reformatur. Hæc igitur per ordinem brevi sermone digessimus, ut purissimæ relationis rivum, quem nostris temporibus hausimus in posteros etiam per veritatis alveum fideli poculo transfundamus. AUdiat, inquit, scilicet Drogo Matiscensis Episcopus: Domnus Petrus Ostiensis Episcopus, & omnis sancta Synodus, quia eo die, quo Cluniacum commotus adveni, non in contemptu, sive despectu sedis Apostolicæ, vel Domni Alexandri Romani Pontificis hoc egi, & privilegiorum tenorem ac seriem, quæ modo in nostris auribus lecta sunt, tunc ad liquidum non cognovi, sic me Deus adjuvet & ista sancta Evangelia. Post eum quoque quatuor Ecclesiæ ejusdem Clerici in conspectu omnium accesserunt, & jurejurando quod ille juraverat, super eadem Evangelia firmaverunt. Duo autem de septenario numero, qui ad jurandum à sancto Concilio præfixus fuerat, non petente Matiscensi, sed donante Domno Ostiensi Episcopo remanserunt. Illico præfatus Matisceni Episcopus pauimento prostratus veniam petiit, seseque [ 511 ] peccasse confessus, VII.dierum pœnitentiam in pane & aqua jejunaturus accepit. Postera autem die, eodem sancto residente Concilio, Clericis suis vesanè ac procaciter insistentibus, idem Episcopus petiit, vt suæ quoque Ecclesiæ privilegium, quod a Papa dudum Agapito constitutum fuerat, legeretur. In quo nimirùm nihil penè præter jus atque consuetudinem uniuscujusque Ecclesiæ videbatur peculiariter insitum, sed quod omnibus locis sanctis communi dignoscitur jure concessum, videlicet vt ne vel ea quæ sui juris jam erant, vel deinceps futura erant, quispiam violentus invaderet, sed sua omnia Rector Ecclesiæ in pacis ac tranquillitatis otio possideret. Hoc itaque privilegium omnes Episcopi in tanto Concilio sine causa lectum esse dicentes unanimiter decreverunt, nihil hoc præjudicare privilegiis Monasterii, quæ pridie coram omnibus lecta fuerant, nihil minuere de his quæ in illis legebantur, ab Apostolicæ sedis liberalitate concessa. Si itaque per Synodale Concilium perpetua Monasterij libertate firmata, sanctumque locum soli subjacere Romanæ Ecclesiæ, communi sanctorum Episcoporum decernente sententia, mox inter Episcopum & Abbatem omnis controversiæ querela sopitur, omnis animositatis atque dissidij scissura componitur, & inter utrumque spiritualem videlicet virum firma pax charitatis glutino reformatur. Hæc igitur per ordinem brevi sermone digessimus, vt purissimæ relationis rivum, quem nostris temporibus hausimus in posteros etiam per veritatis alveum fideli poculo transfundamus.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung