Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Stephan IX     ||     1058, Mar.     ||     Quamvis pro nostrae

Bullarium Cluniacense 16, 2

EPISTOLA STEPHANI PAPÆ IX.
ad fratres Cluniacensis Monasterii.

MPL 143, 879

VII.
Epistola Stephani X papæ ad fratres Cluniacensis monasterii.
(Anno 1058.)
[Bullar. Cluniac., 15.]

Stephanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis Cluniacensis Monasterii, salutem [ 17 ] & Apostolicam benedictionem. Quamvis pro nostræ Sedis dignitate omnibus simus debitores; tamen specialem circa vos affectum charitatis habemus, qui sub umbraculo sanctæ & Apostolicæ Sedis positi, unde defensionem protectionis habuistis, solamen orationum impendistis: quod semper facere debetis, quatenùs sub eâ crescatis, & fructum reddatis. Nostrum autem dilectissimum filium charitativè nobiscum usque ad Synodum retinuimus. Vobis autem, sicut in primis benediximus, benedicimus; & viventes ac defunctos ex parte Dei, & beati Petri Principis Apostolorum absolvimus. Stephanus episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis Cluniacensis nonasterii salutem et apostolicam benedictionem.
Quamvis pro nostræ sedis dignitate omnibus simus debitores, tamen specialem circa vos affectum charitatis habemus, qui, sub umbraculo sanctæ et apostolicæ sedis positi, unde defensionem protectionis habuistis solamen orationum impendistis. Quod semper facere debetis, quatenus sub ea crescatis et fructum reddatis. Nostrum autem dilectissimum filium charitative nobiscum usque ad synodum retinuimus. Vobis autem, sicut imprimis benediximus, benedicimus, et viventes ac defunctos ex parte Dei et beati Petri principis apostolorum absolvimus.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung