Textus
Victor II || 1055, Iun. 11 || Desiderium quod religiosorum | |
Bullarium Cluniacense 13, 1 n. 2
PRIVILEGIUM VICTORIS PAPÆ II. |
I.
|
Victor Episcopus servorum Dei servus dilectissimo filio
Hugoni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum in honore beatorum
Apostolorum Petri & Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm,
& per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum.
Desiderium quod Religiosorum præpositorum & sanctorum locorum
stabilitate permanere monstratur
sine aliqua est Deo auctore dilatione
perficiendum. Et quotiens in suæ utilitatis commodum nostrum assensum
& solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò
benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ratum pro integra
securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium à
conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideò quia
postulasti à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ auctoritatis
serie muniremus, & omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem
inviolabiliter permanendo confirmaremus, & absque omni jugo seu
ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina
corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostræ
auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca &
monasteria ad supradictum Cluniense cnobium partinentia quæ ab
aliquibus fidelissimis Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu
Principibus eidem loco concessa sunt, & ab antecessoribus tuis
Abbatibus adquisita Bernone videlicet, Odone, atque Eymardo, & beatæ
recordationis sancto Majolo, & sancto Odilone prædecessoribus tuis,
vel quæcumque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius
contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, & per
te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense
Cnobium à potentissimo olim Duce Willelmo in Pago Matisconensi
fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci & in aliis
Regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In Comitatu videlicet
Matisconensi Cellam in honore sancti Martini sacratam. Ecclesiam
quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam. Villas etiam
Cavinias cum Ecclesia. Solestriacum villam cum Ecclesia. Escutiolas
cum Ecclesia. Galliniacum cum Ecclesia. Rufiacum cum Ecclesia.
Masilias cum Ecclesia. Clairmannum. Barjeserenam villam. Curtilias
villam. Petronniacum. Arpaiacum. Darboniacum. Besurniacum cum Ecclesia
sanctæ Columbæ. Vitreriam. Burguliensem villam Ecclesiam sancti
Laurentii. Castrum Lurdonum. Blanuscum. Villam nomine Cottam.
Monasterium etiam quod vocatur Carus-locus cum omnibus ad se
pertinentibus. Cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus.
Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur.
Cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis.
Ecclesias etiam & terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est
quondam Ecclesia sancti Gengulfi. Eguirandam quoque Curtem cum
Ecclesia sancti Andreæ Apostoli, & cum aliis Ecclesiis & omnibus
suis appendiciis. Omnes quoque Ecclesias & terras, seu omnia quæ
prædictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. In Comitatu verò
Cabilonensi Cellam de Bellomonte in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ
constructam cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur. Currem etiam
vocabulo Juliacum cum Ecclesiis & terris eidem loco quondam ab
Episcopo Manasse conlatis, & omnes Ecclesias & terras, & quæcumque
supradictus locus videtur habere in jam dicto Comitatu. Ecclesiam
sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In Episcopatu
verò Augustodunensi Cellam Ojadellis constructam in honore sanctæ Dei
genitricis, cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam Ecclesias &
terras quas Teotardus Clericus contulit jam dicto Cluniensi Cnobio.
Confirmamus autem & corroboramus nostra Apostolica auctoritate illam
convenientiam quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ
Episcopus de Monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam
pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Marciniacum cum omnibus
suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro & tibi
dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus
[ 14 ]
suis
pertinentiis. Omnesque Ecclesias & Terras & quæcumque supra dictus
locus Cluniacus videtur habere in jam dicto Episcopatu. In Territorio
verò Divionensi Curtem Giuriacum cum omnibus suis pertinentiis. Cellam
sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani, & Monasterium sancti Marcelli
cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In Comitatu
quoque Arvernensi Silviniacum Monasterium, ubi tui prædecessores
sanctus Majolus & sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eundem
locum pertinentibus. & Cellam quæ vocatur firmitas cum omnibus ad
eundem locum pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas.
Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii, dicatam in villâ quæ
dicitur Langiacus. Et Cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti
Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in frigido monte.
Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctæ Dei
genitricis, cum curte Lipsiaco & cum omnibus suis appendiciis.
Ecclesiam quæ vocatur Marengum cum aliis terris eidem Monasterio ab
Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in
ipso Comitatu sitam, in honore sanctæ Dei genitricis sacratam, quæ
vocatur ad montes. Monasterium autem Celsinianense cum Ecclesiis,
villis & terris. Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum,
Ginniacum, Cardonetum, & cum omnibus Ecclesiis & Terris ad ipsum
Celsinianense Monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso
Comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supra
dicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus.
Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supra dictum locum.
Monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctæ Crucis
consecratum, sicut præcessor tuus Odilo in prædio parentum suorum
construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum
curte & omnibus ad eam pertinentibus. Cellam etiam in honore sanctæ
Martinæ consecratam, quæ vocatur ad pontem. Omnes quoque Ecclesias &
Terras, seu quæcumque videtur supra dictus locus Cluniacus possidere
in jam dicto Comitatu. In Episcopatu etiam Nivernensi Cellam quę
dicitur sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam
etiam quæ dicitur Luperciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis
pertinentiis. In Episcopatu etiam Vivariensi Cellam Mizoscum cum
omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte. Cellam ad fontes.
Cellam Rioms, cum omnibus quæ habere videtur supra dictus locus
Cluniacus in jam dicto Episcopatu. In Episcopatu Uticensi Monasterium
in honore sancti Petri & sancti Saturnini dicatum, super ripam Rodani
situm, cum castro Colonellas & curte Tulletâ, cum omnibus ad se
pertinentibus ex utrâque parte fluminis. In Trecassino Episcopatu,
Cellam in honore sancti Amandi constructam. In Episcopatu Arausico,
Cellam in Podio Odeleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis
constructum cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi Episcopatu,
Cellam in honore sancti Andreæ constructam, jam dicto Cluniacensi
Cnobio concessam à Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis.
Ganagobiense quoque Monasteriolum, & Curtem Valentiolam, & omnia quæ
videtur supra dictus locus Cluniacus tenere & quod debet habere,
videlicet de quibus rebus habet donationem & descriptionem: atque de
villâ & castro Sarrianis, & de omnibus quæ in Patriâ, quæ vocatur
Provincia, habet in Valentinensi Episcopatu hoc quod videtur habere
Cluniensis locus in villâ quæ dicitur Ales, & in Montesio.
Monasterium sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus
appendiciis vel pertinentiis suis, & omnia quæ videtur habere ipse
locus in illo Episcopatu. In Episcopatu Viennensi, Monasterium quod
vocatur Taderniacum cum cellâ quæ dicitur causella, & villa quæ
vocatur Bracost, & villa quæ dicitur Insula, cum omnibus Ecclesiis,
villis, & terris, quæ videtur habere jam dictus locus in nominato
Episcopatu. In Episcopatu Lugdunensi, Cellam beatæ Mariæ quæ dicitur
Taluzatis. Cellam Poliacum, & Cellulam Arthedunum. Cellam quoque
Ambertensem cum Ecclesiis, villis, & terris ad ipsam pertinentibus.
Cellam quoque Saviniacum, & Curtem Ambariacum, & Ecclesiam sancti
Andeoli, & Ecclesiam quæ vocatur Adoratorium. Curtem de Romanis.
Cellam Cavariacum. Cellulam Luviniacum. Villam Tusciacum. Omnes quoque
Ecclesias, villas & terras, quas Wichardus moriens eidem loco
Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur supra dictus locus in jam
dicto Episcopatu. Monasterium verò Peterniacum ab Adeleïde Imperatrice
augustâ constructum, & à Conrado Rege, & Filio suo Rodulpho Rege
eidem Cluniensi Cnobio per præcepta Regalia traditum, cum omnibus quæ
videtur habere in Burgundiâ, & cum omnibus quæ ipsi Monasterio in
Alsatiâ dederunt Imperatores augusti Ottones. Monasterium quod dicitur
Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi Cnobio,
& tibi, tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum.
Confirmamus & corroboramus etiam nostrâ Apostolicâ auctoritate illam
convenientiam, quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ Episcopus
laudante & consentiente Rodulpho Rege & Dominâ Adeleïde Imperatrice
de Ecclesiâ sancti Victoris Martyris, cum omnibus ad ipsam
pertinentibus. Hæc omnia supra scripta loca & Monasteria cum Cellis,
Ecclesiis, curtibus, villis, villulis, servis & ancillis, sylvis,
vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, & omnibus
terris cultis & incultis ad supra dictas potestates pertinentibus,
ipsi loco Cluniensi, tibique, & tuis successoribus per hujus nostri
Privilegii auctoritatem tenenda & possidenda concedimus in perpetuum:
ita ut nullus Dux, neque Episcopus, neque aliquis Princeps, neque
quælibet magna parvaque Persona de præfatis omnibus rebus & decimis,
quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Necnon
sub divini judicii promulgatione, & fortè contestatione,
confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decernimus,
ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili
Cnobio pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ,
Presbyterorum vel Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate
ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat: sed liceat
Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum
suscipere, ubicumque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates
namque qui consecrandi erunt de ipsâ congregatione cum consilio
fratrum communiter eligantur, & ad eos consecrandos quemcumque
voluerint Episcopum advocent. Quascumque verò terras nunc tenes, &
quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum
possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri
non credimus) contra hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem
venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum
Principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo ejusque
atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini & Salvatoris
nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in
voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò
custos & observator hujus nostri Privilegii extiterit, benedictionis
gratiam & vitam æternam à Domino consequatur. Benè valete.
Datum 3. Idus Junias per manus Hildebrandi Cardinalis, Subdiaconi sanctæ Apostolicæ Sedis, anno primo [ 15 ] Domni Victoris secundi Papæ, indictione nonâ. |
Victor episcopus, servus servorum Dei dilectissimo filio Hugoni abbati
monasterii quod dicitur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri
et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te
cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
Desiderium quod religiosorum præpositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quoties in suæ utilitatis commodum nostrum assensum et solitæ apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate solidare, ut, ex hoc nobis quoque potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis ut præfatum monasterium apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes, decernimus ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense cnobium pertinentia quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis [ 805 ] regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco concessa sunt, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita sunt, Bernone videlicet, Odone atque Aymardo, et beatæ recordationis sancto Maiolo et sancto Odilone prædecessoribus tuis, vel quæcunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense cnobium a potentissimo olim duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam, ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Covinias cum ecclesia; Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Masilias cum ecclesia; Clairmanum, Barjeserenam villam; Curtilias villam; Petroniacum; Arpasiocum; Darboniacum; Besurniacum ecclesia Sanctæ Columbæ; Vitreziam; Burguliensem villam; ecclesiam Sancti Laurentii; Castrum; Lurdonum; Blanuscum; villam nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Catus Locus cum omnibus ad se pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus quæ ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore Sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis; ecclesias etiam et terras quæ juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi; Eguirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreæ apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quæ supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctæ Mariæ constructam, cum omnibus quæ ad ipsam aspicere videntur; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, et quæcunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Ojadellis constructam in honore sanctæ Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis; illas etiam ecclesias et terras quas Teotardus clericus contulit jam dicto Cluniensi cnobio. Confirmamus autem et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus: Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis; omnesque ecclesias, et terras, et quæcunque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu In territorio vero Divionensi curtem Gluriacum [ 806 ] cum omnibus suis pertinentiis: cellam sanctorum martyrum Cosmæ et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi tui prædecessores sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eum pertinentibus. Et cellam quæ vocatur Firmitas cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Cellam quoque quæ vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villa quæ dicitur Langiacus. Et cellulam quæ vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in Frigido Monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctæ Dei Genitricis, cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso comitatu sitam, in honore sanctæ Dei Genitricis sacratam, quæ vocatur ad Montes. Monasterium autem Celcinianense cum ecclesiis, villis et terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celcinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum; monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctæ crucis, consecratum, sicut prædecessor tuus Odilo in prædio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eum pertinentibus; cellam etiam in honore sanctæ Mariæ consecratam, quæ vocatur ad Pentem. Omnes quoque ecclesias et terras, seu quæcunque videtur supradictus locus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. In episcopatu etiam Nivernensi cellam quæ dicitur Sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quæ dicitur Superciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quæ ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte; cellam ad Fontes; cellam Rioms cum omnibus quæ habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Colonellas et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructam, cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi episcopatu cellam in honore sancti Andreæ constructam jam dicto Cluniacensi cnobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque monasteriolum et [ 807 ] curtem Valentiolam, et omnia quæ videtur supra dictus locus Cluniacus tenere, et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem; atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quæ in patria quæ vocatur Provincia, habet. In Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quæ dicitur Ales, et in Montesio. Monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, et omnia quæ videtur habere ipse locus in illo episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quæ dicitur Causella, et villa quæ vocatur Bracost, et villa quæ dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quæ videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu Lugdunensi cellam beatæ Mariæ quæ dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, et cellulam Arthedunum; cellam quoque Ambertensem cum ecclesiis, villis, et terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam Sancti Andreoli, et ecclesiam quæ vocatur Adoratorium; curtem de Romanis, cellam Cavariacum; cellulam Luviniacum; villam Tusciacum. Omnes quoque ecclesias, villas et terras quæ Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quæ videtur [tenere] supradictus locus in jam dicto episcopatu. Monasterium vero Peterniacum ab Adeleide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege, et filio suo Rodulpho rege eidem Cluniensi cnobio, per præcepta regalia traditum, cum omnibus quæ videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quæ ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi cnobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus et corroboramus etiam nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Hugo Genevensis Ecclesiæ episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleide imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Hæc omnia supra scripta loca et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, viltulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quælibet magna parvaque persona de præfatis omnibus rebus et decimis, quæ inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione et forte contestatione, confirmatione et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cnobio pro aliqua ordinatione, seu consecratione ecclesiæ, presbyterorum vel diaconorum, [ 808 ] missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandos quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus), contra hujus nostræ apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam a Domino consequatur. Bene valete. Datum III Idus Junias per manus Hildebrandi cardinalis subdiaconi sanctæ apostolicæ sedis, anno primo domni Victoris secundi papæ, indictione nona. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |