Textus
Leo IX || 1049-1054 || Pervenit ad aures nostras | |
Bullarium Cluniacense 13, 1 n. 1
EPISTOLA SEU BREVE LEONIS IX. |
XCVIII.
|
Leo Episcopus servus servorum Dei Raimundo Archiepiscopo Ausciensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Pervenit ad aures nostras clamor Monachorum sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria, quam loco illorum inferre niteris de Cimiterio extra usum antiquæ consuetudinis; non enim meliores sumus quàm Patres nostri. Quapropter tibi mandamus, atque sub auctoritate Dei, & sancti Petri, & nostra præcipimus ut prædictum Monasterium novis legibus, & inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in Cimiterio, quàm in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque Canonica & Apostolica auctoritate, ut nulla Ecclesia terminos statutos à patribus audeat transire. Unde vos ammonere volumus & præcipimus, ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extrà, vobis injustè vindicetis: scilicet sicut fuit Cimiterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in sæculum in futurum. |
Leo episcopus, servus servorum Dei,
Raimundo archiepiscopo Ausciensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pervenit ad aures nostras clamor monachorum Sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis, pro injuria quam loco illorum inferre niteris de cmeterio extra usum antiquæ consuetudinis: non enim meliores sumus quam patres nostri. Quapropter tibi mandamus atque sub auctoritate Dei et sancti Petri et nostra præcipimus ut prædictum monasterium novis legibus et inauditis consuetudinibus in nullo infestes, in nullo molestes, tam in cmeterio quam in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus. Decernimus itaque canonica et apostolica auctoritate ut nulla ecclesia terminos statutos a Patribus au eat transire. Unde vos admonere volumus et præcipimus ut quod usque modo non habuistis, nec intra urbem, nec extra, vobis injuste vindicetis. Scilicet sicut fuit cmeterium temporibus antecessorum vestrorum, ita permaneat in sæculum in futurum. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |