Textus
Leo IX || 1049, Iun. 10 || Convenit apostolico moderamini | ||
Bullarium Cluniacense 12, 1 n. 2
PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ IX. |
Diploma Leonis IX. Papæ |
XI. |
Leo Episcopus
servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hugoni Abbati
Cluniacensi Monasterij nostri in honorem Beatorum Apostolorum Petri &
Pauli fundati, tuisque successoribus Abbatibus perpetuam in Domino
salutem.
Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus
benevola compassione succurrere, & petentium desideriis congruum
impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium à conditore
omnium Deo in sydereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca
nostro tempore, aut ad meliorem statum fuerint perducta, aut ne umquam
in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis,
dilectissime fili, ipsi Monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo authore
præesse videris, per hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium,
sicut & fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus
atque corroboramus quidquid rerum & facultatum modò habet, & usque
in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid
unquam exinde mutiletur; sed in sua integritate omnia custodiente Deo
permaneant in usum, & salarium fratrum ibidem nunc servientium & per
sæcula serviturorum. In qua Apostolicæ munitionis tuitione locum etiam
ipsum antiquâ, & per prædecessores nostros ei concessâ libertate
donamus, non nova facientes sed vetera confirmantes. Ne scilicet ullus
mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, sive Marchio, vel
Archiepiscopus, vel Episcopus, aut aliqua alia humana potestas super
idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere
præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre &
ordinare audeat, sed in arbitrio semper & electione fratrum
consistat, quemcumque de sua Congregatione secundum Deum, & secundum
Regulam S. Benedicti, sibi præferre & imponere Abbatem voluerint:
cujus consecratio non à constituto Episcopo sed à quolibet, quicumque
ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda,
sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus Ecclesiasticorum graduum
ordinationibus, & altarium sive Ecclesiarum consecrationibus
præcipimus & confirmamus, ut liceat vobis, vestrisque successoribus,
à quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere, nullusque vobis
audeat contradicere. Quam prærogativam à prædecessoribus nostris
Monasterio vestro concessam, & à nobis meritò confirmatam idcircò
eidem contribuere decrevimus; ut sicut hactenùs sub Apostolico jure
tantum & ditione constitit, ita amodò semper consistat, nec aliorsum
respiciat; quatenus sub Apostolicæ defensionis umbraculo positum
semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem,
nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia devotè,
ut solent & quietè ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem
sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogativa etiam
chrismatis libera receptio à quoquo velitis Episcopo consistit. Quæ
omnia, sicut præmisimus, quemadmodùm à prædecessoribus nostris sancita
reperimus, ita quoque nos stabilire & confirmare decrevimus.
Statuentes Apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut
nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel sæculari dignitate
prædita, omnive dignitate privata, contra hoc nostræ authoritatis
privilegium venire, aut in quoquam illud infringere pertentet. Quod
quicumque ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum & sanctum
Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc tantum se noverit
nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ
excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis
gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti
pristinæ reparandum. Qui verò se ab hoc observaverit, & inviolatum
hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem,
gratiam, & omne bonum à retributore omnium bonorum Deo, & in
præsenti sæculo consequatur, & in futuro.
Datum 4. Id. Junii per manus Petri Diaconi Bibliothecarii, ac Cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno Domini Leonis IX. Papæ primo, Indict. II. |
Leo Episcopus
servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Hvgoni Abbati
Clun. Monasterij nostri in honorem Beatorum Apostolorum Petri &
Pauli fundati, tuisque successoribus
[ 1825 ]
Abbatibus perpetuam in Domino
salutem.
Conuenit apostolico moderamini pia religione pollentibus beniuola
compassione succurrere, & petentium desideriis congruum impertiri
suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium à conditore
omnium Deo in sidereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca
nostro tempore aut ad meliorem fuerint statum perducta, aut ne unquam
in aliquo minuantur corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis,
dilectissime fili, ipsi Monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo auctore
præesse videris, per
hoc nostræ
Apostolicæ auctoritatis priuilegium, sicut & fecerunt
privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus
quidquid rerum & facultatum modo habet, & vsque in perpetuum est
habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid vnquam exinde
mutiletur sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in
vsum, & salarium fratrum ibidem nunc seruentium, & per
sæcula
seruiturorum. In qua Apostolicæ munitionis tuitione locum etiam
ipsum antiqua, & per prædecessores nostros ei concessa
libertate
donamus, non noua facientes, sed vetera confirmantes. Ne scilicet
vllus mortalium, sive sit Imperator, sive Rex, sive Dux, seu Marchio,
vel Archiepiscopus, vel Episcopus, aut aliqua alia humana potestate
super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem
exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi
præferre & ordinare audeat, sed in arbitrio semper & electione
fratrum consistat, quemcunque de sua congregatione secundum Deum &
secundum Regulam S. Benedicti sibi præferre & imponere Abbatem
voluerint: cujus consecratio non a constituto Episcopo, sed à
quolibet, quicumque ipsi Congregationi placuerit, expetatur, non
aliquo precio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus
Ecclesiasticorum graduum ordinationibus, & Altarium sive Ecclesiarum
consecrationibus præcipimus & confirmamus, vt liceat vobis
vestrisque successoribus, à quocumque ea velitis Episcopo gratis
exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam
à prædecessoribus nostris Monasterio vestro concessam, & à nobis
merito confirmatam idcirco eidem contribuere decreuimus vt, sicut
hactenus sub Apostolico tantum jure & ditione constitit, ita amodo
semper consistat, nec aliorsum respiciat, quatinus sub Apostolicæ
defensionis vmbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam
prauorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, vt
quotidiana Deo obsequia devotè, vt solent, & quietè ibi agantur, nec
agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur,
inquietentur. In qua prærogatiua etiam chrismatis libera receptio
à quoquo velitis Episcopo consistit. Quæ omnia, sicut
præmisimus, quemadmodum à prædecessoribus nostris sancita
reperimus, ita quoque nos stabilire & confirmare decreuimus.
Statuentes Apostolica censura, sub diuini iudicij obtestatione, vt
nulla vnquam magna paruaque persona spirituali vel sæculari
dignitate prædita, omniue dignitate priuata, contra hoc
nostræ Apostolicæ auctoritatis privilegium venire aut in
quoquam illud infringere pertemptet. Quod quicunque ausu temerario
impiaque præsumptione contra
[ 1826 ]
Deum & sanctum Petrum, contraque
animam suam fecerit, in tunc + tantum se noverit nostræ
Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ
Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam
Apostolici anathematis gladio transuerberatum, nec ipsi per
dignam satisfactionem
saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc obseruauerit, &
inuiolatum hoc nostrum priuilegium permanere laudauerit, hic
benedictionem, gratiam, & omne bonum à retributore omnium bonorum
Deo et in præsenti sæculo consequatur & in futuro.
(Monogramme) [Rota - Bene valete] Datum IIII. Id. Iunij per manus Petri Diaconi, Bibliothecarij, ac Cancellarii sanctæ Apostolicæ Sedis, anno domni Leonis IX. Papæ primo, indict. II. |
Leo episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in
Christo filio Hugoni abbati Cluniacensis monasterii nostri, in honorem
beatorum apostolorum Petri et Pauli fundati, tuisque successoribus
abbatibus perpetuam in Domino salutem.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostro tempore aut ad meliorem fuerint statum perducta, aut ne unquam in aliquo minuantur, corroborata. Quapropter inclinati precibus tuis, dilectissime fili, ipsi monasterio nostro Cluniacensi, cui Deo auctore præesse videris, per [ 608 ] hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium, sicut et fecerunt privilegiis suis antecessores nostri, confirmamus atque corroboramus quidquid rerum et facultatum modo habet, et usque in perpetuum est habiturum; ne ab aliqua humana temeritate aliquid unquam exinde mutiletur sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum, et salarium fratrum ibidem nunc servientium, et per sæcula serviturorum. In qua apostolicæ munitionis tuitione locum etiam ipsum antiqua et per prædecessores nostros ei concessa libertate donamus, non nova facientes, sed vetera confirmantes. Ne scilicet ullus mortalium, sive sit imperator, sive rex, sive dux, seu marchio, vel archiepiscopus, vel episcopus, aut aliqua alia humana potestas super idem Cluniacense monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere præsumat. Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi præferre et ordinare audeat, sed in arbitrio semper et electione fratrum consistat quemcunque de sua congregatione secundum Deum et secundum regulam S. Benedicti sibi præferre et imponere abbatem voluerint: cujus consecratio non a constituto episcopo, sed a quolibet, quicunque ipsi congregationi placuerit, expetatur, non aliquo pretio redimenda, sed gratis accipienda. Quod etiam de omnibus ecclesiasticorum graduum ordinationibus, et altarium sive ecclesiarum consecrationibus præcipimus et confirmamus, ut liceat vobis vestrisque successoribus, a quocunque ea velitis episcopo gratis exposcere, nullusque vobis audeat contradicere. Quam prærogativam a prædecessoribus nostris monasterio vestro concessam, et a nobis merito confirmatam, idcirco eidem contribuere decrevimus ut, sicut hactenus sub apostolico tantum jure et ditione constitit, ita amodo semper consistat, nec aliorsum respiciat, quatenus sub apostolicæ defensionis umbraculo positum semper crescat, semper augescat, nullam pravorum hominum tyrannidem, nullam humanam potestatem metuens, ut quotidiana Deo obsequia devote, ut solent, et quiete ibi agantur, nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur, molestentur, inquietentur. In qua prærogativa etiam chrismatis libera receptio a quoquo velitis episcopo consistit. Quæ omnia, sicut præmisimus, quemadmodum a prædecessoribus nostris sancita reperimus, ita quoque nos stabilire et confirmare decrevimus. Statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla unquam magna parvaque persona spirituali vel sæculari dignitate prædita, omnive dignitate privata, contra hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium venire aut in quoquam illud infringere pertentet. Quod quicunque ausu temerario impiaque præsumptione contra Deum et sanctum Petrum, contraque animam suam fecerit, in tunc + tantum se noverit nostræ apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec ipsi per [ 609 ] dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo et in præsenti sæculo consequatur et in futuro. Datum IV Id. Junii per manus Petri diaconi, bibliothecarii ac cancellarii sanctæ apostolicæ sedis, anno domni Leonis IX papæ primo, indict. II. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |