![]() |
Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
|
![]() |
| ||
Textus
Johannes XIX || < 1027, Mar. 28 || Gauslenum Matisconensem | |
Bullarium Cluniacense 8, 2 n. 1 EPISTOLA EIUSDEM AD BORCHARDUM Archiepiscopum Lugdunensem pro eâdem immunitate Cluniacensis Monasterii. |
XIII. Epistola Joannis XIX papae ad Bochardum archiepiscopum
Lugdunensem pro immunitate Cluniacensis monasterii.
|
Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Borchardo Archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Gauslenum Matisconensem Suffraganeum vestrum Cluniacensis Monasterii nostri ordinationem & consecrationem avidè contra privilegia Apostolica usurpare quærentem valdè dolemus, ex eo magis quod tantorum Apostolicorum excommunicationum reus solâ cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare Monasterium est, suæ parti favisse & favere vos intelleximus, gratias vobis Apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, & ut incessanter faciatis petimus. Sub quæ etiam rogamus ut eidem Episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus, consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro Monasterio quærere, ne dum hoc injustè appetit, quod justè sibi licet pro suâ inobedientiâ iteratâ tantorum Patrum querelâ Apostolicâ auctoritate careat. |
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BORCHARDO [ 1147 ]
archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione
apostolica.
Gauslenum Matisconensem suffraganeum vestrum, Cluniacensis monasterii nostri ordinationem et consecrationem avide contra privilegia apostolica usurpare quærentem, valde dolemus, ex eo magis quod tantorum apostolicorum excommunicationum reus sola cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare monasterium est, suæ parti favisse et favere vos intelleximus, gratias vobis apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, et ut incessanter faciatis, petimus. Sub quæ etiam rogamus ut eidem episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro monasterio quærere, ne dum hoc injuste appetit, quod juste sibi licet pro sua inobedientia, iterata tantorum Patrum querela, apostolica auctoritate careat. |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
|
![]() | |
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |