Textus
Johannes XIX || 1024, Mai.-Iul. || Cum omnium fidelium | ||
Bullarium Cluniacense 8, 2 n. 2 PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XIX. per quod declarat se ob interventum sancti Henrici, Romanorum Imperatoris confirmare omnia Monasteria & loca ad Cluniense Monasterium pertinentia, & ei ab aliquibus fidelibus Christianis Regibus, Episcopis, Ducibus, seu Principibus anteà concessa. Prohibet quoque ne quis Episcopus, vel Sacerdos pro aliquâ ordinatione seu consecratione Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione, nisi ab Abbate Cluniensi invitatus, veniat Cluniacum: sed liceat Monachis Cluniensibus cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque suo placuerit Abbati. Similiter vetat ne quis Episcopus vel Sacerdos possit excommunicare Fratres Clunienses ubicumque positos. Decernit prætereà Cluniense Monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiæ sinum; & statuit quòd si aliquis cujuscumque obligatus anathemate idem Monasterium expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis & salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem Abbatis Clun. pertinere ad congregationem ipsius loci. |
Bibliotheca Cluniacensis notae 136 Diploma Ioannis XIX papæ super Elect. domni Abb. Clun. ad Odilonem |
VI. Privilegium Joannis papæ XIX pro monasterio
Cluniacensi.---Declarat se confirmare omnia monasteria et loca ad
Cluniacense monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus
Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus antea
concessa. Prohibet quoque ne quis episcopus, vel sacerdos, pro aliqua
ordinatione seu consecratione ecclesiæ, presbyterorum, aut
diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate Cluniacensi
invitatus, veniat Cluniacum; sed liceat monachis Cluniacensibus
cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque suo
placuerit abbati. Similiter vetat ne quis episcopus vel sacerdos
possit excommunicare fratres Cluniacenses ubicunque positos. Decernit
præterea Cluniacense monasterium omnibus ad se ob salutem
confugientibus fore misericordiæ sinum; et statuit quod si aliquis
cujuscunque obligatus anathemate idem monasterium expetierit, sive pro
corporis sepultura, seu alterius suæ utilitatis, et salutis gratia,
benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique
definit electionem abbatis Cluniacensis pertinere ad congregationem
ipsius loci.
|
Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio
Odiloni Abbati Monasterii, quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum
Apostolorum Petri & Pauli consecratum, in Comitatu Matisconensi
situm, & per te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum.
Cum omnium fidelium petitionibus & necessitatibus subvenire debeat
Apostolicæ charitatis gratia, multò magis his est impertienda ejus
beneficii clementia, quos singulariter proprios & specialiter filios
se gaudet habere sancta Romana Mater Ecclesia, & suæ utilitatis
gratiâ, & præcedentium Patrum authoritate egregiâ, quorum etiam
desideriis & votis eò pleniùs parere debet auctoritatis Apostolicæ
sublimitas, quò certiùs constat eos eos nonnisi illa desiderare &
expetere, quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, & utilitatem veræ
Religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum,
et solitæ Apostolicæ auctoritatis audiverint humiliter requirere
præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ritè
pro integrâ securitate solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum
præmium à conditore omnium Deo in sydereis arcibus contribuatur. Et
ideò quia postulastis à nobis ut præfatum Monasterium Apostolicæ
auctoritatis serie muniremus, & omnia ejus pertinentia perenni jure
ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, & absque omni jugo
seu ditione cujuscumque personæ constabilire nostri privilegii pagina
studeremus. Proptereà tuis flexus precibus, ob interventum Domni
invictissimi & pii Henrici Imperatoris augusti, ejusque remedium
animæ per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus,
ut cuncta loca & Monasteria ad prædictum Cluniense Cnobium
pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, Regibus,
Episcopis, Ducibus seu Principibus eidem loco sunt concessa, & ab
Antecessoribus tuis Abbatibus adquisita, Bernone videlicet, Odone,
Eymardo, & beatæ recordationis sancto Mayolo prædecessore tuo, vel
quæcumque ad eundem locum pertinere videntur, absque ullius
contradictione, cum magnâ securitate quietus debeas possidere, & per
te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii
promulgatione & confirmatione, & anathematis interdictione
corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum
in eodem venerabili Cnobio pro aliquâ ordinatione, sive consecratione
Ecclesiæ, Presbyterorum, aut Diaconorum, Missarumque celebratione,
nisi ab Abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum
præsumat; sed liceat Monachis ipsius loci cujuscumque voluerint
ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus
placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut
isdem locus sub nullius cujuscunque Episcopi, vel Sacerdotis
deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel
anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ
authoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur à
se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres
ubicunque positi, cujuscunque Episcopi maledictionis vel
excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis
videtur ut sine nostro judicio, à quoquam anathematizetur S. Sedis
Apostolicæ filius, veluti cujuscumque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si
qua verò competens ratio adversùs eos quemquam moverit, & hoc aliter
determinari vel definiri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli
præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur &
humiliter requiratur. Decernimus etiam, & illius, cujus vice quamvis
indignè fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se
ob salutem confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis
et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur
pnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ
fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis & indulgentia
pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eundem locum
expetierit, sive pro corporis sepulturâ, seu alterius suæ utilitatis
et salutis gratiâ, minimè à veniâ & optatâ misericordiâ excludatur,
sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia &
justum sic est, ut in domo pietatis & justo præbeatur dilectio sanctæ
fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur
medicamentum indulgentiæ & salutis. Sit autem omnibus ibi
advenientibus causa salutis hîc & in perpetuum divinæ miserationis &
pietatis refugium, & Apostolicæ benedictionis & absolutionis
præsidium. Decernimus prætereà & omninò constituimus, ut prædicti
loci obeunte Abbate, non ibi alius cujuscunque personæ violentiâ
constituatur ordinandus, sed ab ipsâ congregatione loci secundùm
timorem Dei & institutionem Legislatoris Benedicti, pater qui sibi
præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illis
placuerit advocetur Episcopus. Quascunque verò terras nunc tenes, &
quas tu tuique successores adquirere potueritis, in perpetuum
possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri
non credimus) contrà hujus nostræ Apostolicæ confirmationis seriem
venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri, & Apostolorum
Principis Petri anathematis vinculo innodandum, & cum diabolo ejusque
atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini & Salvatoris
nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque in
voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui verò
custos & observator hujus nostri privilegii extiterit, benedictionis
gratiam & vitam æternam à Domino consequatur, etc. Amen.
Habetur etiam omninò simile privilegium ejusdem Joannis Papæ XIX. per quod declarat se ob interventum invictissimi Imperatoris Conradi confirmare omnia loca & Monasteria ad Cluniense Monasterium pertinentia, & ei concessa. Et reliqua prout in præcedenti. |
Ioannes Episcopus seruus seruorum Dei, dilectissimo filio ODILONI
Abbati Monasterij quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum
Apostolorum Petri & Pauli consecratum in Comitatu Matisconensi situm,
& pro te cunctis successoribus tuis Abbatibus in perpetuum. Cùm omnium
fidelium petitionibus & necessitatibus subuenire debeat Apostolicæ
caritatis gratia, multo magis his est impertienda eius beneficij
clementia, quas singulariter proprios, & specialiter filios se gaudet
habere sancta Romana mater Ecclesia, & suæ vtilitatis gratia &
præcedentium Patrum authoritate egregia, quorum etiam desiderijs &
votis eò plenius parere debet authoritas Apostolicæ sublimitas, quo
certiùs constat eos nonnisi illa desiderare & expetere, quæ sunt ad
honestatem sanctæ pietatis, & vtilitatem veræ Religionis. Et quotiens
in suæ necessitatis commodis nostrum assensum, & solitæ Apostolicæ
authoritatis studuerint humiliter requirere præsidium, vltro
benignitatis intuitu nos conuenit subuenire, & rite pro integra
securitate solidare, vt ex hoc nobis quoque potissimum præmium à
conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribuatur. Et ideo quia
postulastis à nobis vt præfatum Monasterium Apostolicæ authoritatis
serie muniremus, & omnia eius pertinentia perenni iure ibidem
inuiolabiliter permanendo confirmaremus, & absque omni iugo seu
ditione cuiuscunque personæ constabilire nostri priuilegij pagina
studeremus. Propterea, tuis flexus precibus, ob interv uentum domni
inuictissimi & pij Henrici ............ Imperatoris Augusti, eiusque
remedium animæ per huius nostræ authoritatis priuilegium statuentes
decernimus, vt cuncta loca & Monasteria ad prædictum Clun |
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio
ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum
apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi
situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.
Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicæ charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, et suæ utilitatis gratia, et præcedentium Patrum auctoritate egregia, quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritatis apostolicæ sublimitas, [ 1136 ] quo certius constat eos nonnisi illa desiderare et expetere quæ sunt ad honestatem sanctæ pietatis, et utilitatem veræ religionis. Et quoties in suæ necessitatis commodis nostrum assensum et solitæ apostolicæ auctoritatis audiverint humiliter requirere præsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate solidare; ut ex hoc nobis quoque potissimum præmium a conditore omnium Deo sidereis arcibus contribuatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut præfatum monasterium apostolicæ auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personæ constabilire nostri privilegii pagina studeremus: propterea tuis flexus precibus, ob interventum domni invictissimi et pii Henrici imperatoris augusti, ejusque remedium animæ, per hujus nostræ auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad prædictum Cluniacense cnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatæ recordationis sancto Mayolo prædecessore tuo, vel quæcunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili cnobio pro aliqua ordinatione, sive consecratione ecclesiæ, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque episcopi vel sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctæ sedis apostolicæ auctoritas, ut ullius cujuscunque personæ obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, a quoquam anathematizetur sanctæ sedis apostolicæ filius veluti cujuscunque subjectæ Ecclesiæ discipulus. Si qua vero competens ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius cujus vice quamvis indigne fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem [ 1137 ] confugientibus, sit misericordiæ sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur pnitere volens iniquus. Præbeatur innocentibus charitas mutuæ fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suæ utilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinæ miserationis et pietatis refugium, et apostolicæ benedictionis præsidium. Decernimus præterea et omnino constituimus ut, prædicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei, et institutionem legislatoris Benedicti, pater qui sibi præesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illi placuerit, advocetur episcopus. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostræ apostolicæ confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in æternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam æternam a Domino consequatur, etc. Amen. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |