Textus
Benedict VIII || 1023 || Vobis notum est Cluniacum | |
Bullarium Cluniacense 7, 2 n. 1 EPISTOLA BENEDICTI PAPÆ VI. ad Stephanum Arvernorum Episcopum pro Cluniacensibus. |
XXIX. Epistola Benedicti VIII papæ ad Stephanum Arvernorum episcopum pro Cluniacensibus.
|
Benedictus Episcopus, servus servorum Dei, Stephano Arvernorum religiosissimo Episcopo, in Domino salutem. Vobis notum est Cluniacum Monasterium sanctæ Romanæ Ecclesiæ à Fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem Sæcularium esse commissum. Unde justitiæ regulâ dictante admoniti, quotiescumque pressuram isdem locus à pravis hominibus patitur, scutum nostræ defensionis debemus opponere. In quâ re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem Cnobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omnimodis volumus; & non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Præcipuè autem hoc ad præsens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodum, quem Amblardus Archiepiscopus reliquit sancto Petro, injustè retinent ac possident. Hi igitur: donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostrâ, ita ex vestrâ vinculo excommunicationis innodentur. Benè valete. |
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, STEPHANO [ 1629 ]
Arvernorum religiosissimo episcopo, in Domino salutem.
Vobis notum est Cluniacum monasterium sanctæ Romanæ Ecclesiæ, a fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem sæcularium esse commissum. Unde, justitiæ regula dictante, admoniti, quotiescunque pressuram isdem locus a pravis nominibus patitur, scutum nostræ defensionis debemus opponere. In qua re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem cnobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omni modis volumus; et non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Præcipue autem hoc ad præsens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodem, quem Amblardus archiepiscopus reliquit Sancto Petro, injuste retinent ac possident. Hi igitur, donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostra, ita ex vestra vinculo excommunicationis innodentur. Bene valete. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |