Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

Textus

Benedict VII     ||     978, Mai. 22     ||     Quia monasterium Cluniacense

Bullarium Cluniacense 6, 1 n. 1

PRIVILEGIUM BENEDICTI PAPÆ VII. ad sanctum Majolum, per quod concedit ei & successoribus ejus Abbatibus Clun. Insulam Lirinensem, cum Monasterio Arluco.

MPL 137, 332 n. XIII

BENEDICTI PAPAE VII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO CLUNIACENSI.
(anno 978.)
Maiolo Cluniacensi abbati donat insulam Lerinensem cum monasterio Arluco.
[D. Bouquet, Recueil IX, 245]

Benedictus Episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo filio Majolo clarissimo Abbati Cluniensis Monasterij, tuisque successoribus in perpetuum.
Quia monasterium Cluniense, quod tu domino propitio regulariter regis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ novimus esse commissum ad defendendum & dilatandum idcircò benevoli & benefici erga eumdem locum debemus existere. Quapropter notum sit omnibus, quod petisti à nobis jam dicto tuo monasterio insulam Lirinensem, cum Arluco monasterio, & omnibus pertinentibus ad eadem loca nostra auctoritatis privilegio concederemus: siquidem ut ex decretis Beati Gregorij Papa didicimus, eadem insula in jure & subjectione sanctæ Sedis Apostolicæ consistit, petitionibus igitur tuis satisfacientes & assensum prębentes, sub omni integritate donamus tibi atque successoribus tuis eamdem insulam, & idem Monasterium Arlucum, cum sibi pertinentibus: de quibus, si quis te vel successores tuos pulsaverit, gladio excommunicationis noverit, se feriendum. Volumus autem ut annuatim ad sepulchrum beati Petri quinque solidos argenteos exinde persolvas. Et ut hæc nostra auctoritas vigorem & soliditatem in perpetuum obtineat, sigillo nostro signavimus, & manu nostra firmavimus.
Scriptum per manum Stephani Notarij Regionarij Archiscriniarij sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Majo indictione sexta bene valete.
Datum X. Kalendas Majas per manum Joannis Episcopi Falaritanæ Ecclesiæ, anno quarto Pontificatus Domini nostri Benedicti sanctissimi VII Papæ. Imperante Domino nostro Otone II. videlicet à Deo coronato magno & pacifico Imperatore, anno II. in mense Majo, & indictione ista sexta.
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio MAIOLO, charissimo abbati Cluniensis monasterii, ejusque successoribus in perpetuum.
Quia monasterium Cluniense, quod tu Deo propitio regulariter regis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ novimus esse commissum ad defendendum et ad dilatandum, idcirco benivoli et benefici erga eumdum locum debemus existere. Quapropter notum sit omnibus quia petisti a nobis ut iam dicto monasterio insulam Lerinensem cum Arluco monasterio, et omnibus pertinentibus ad eadem loca, nostræ auctoritatis privilegio concederemus; siquidem, ut ex decretis beati Gregorii papæ didicimus, eadem insula in jure et subiectione sanctæ sedis apostolicæ consistit. Petitionibus tuis igitur faventes et assensum præbentes, sub omni integritate donamus tibi atque successoribus tuis eamdem insulam et idem monasterium Arlucum cum omnibus sibi pertinentibus. De quibus si quis te vel successores tuos injuste pulsaverit, gladio excommuniactionis noverit se feriendum. Volumus autem ut annuatim ad sepulchrum beati Petri quinque solidos argenteos exinde persolvas. Ut hæc nostra auctoritas vigorem et soliditatem in perpetuum obtineat, sigillo nostro signavimus, et manu nostra firmavimus.
Scriptum per manum Stephani notarii regionarii atque scrinarii S. Romanæ Ecclesiæ in menso Maio, indicione VI. Bene valete.
Datum X. Kal. Junii per manum Joannis episcopi Salernitanæ Ecclesæ, anno IV pontificatus domni nostri Benedicti papæ VII, imperante domno nostro, Ottone a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno XI., in mense Maio et indictione VI.
Bullarium Cluniacense Index paginarum Index chronologicus Privilegiorum Quaestio Explicatio

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung