Textus
Johannes XI || 927, Mar. || Convenit apostolico moderamini | |
PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XI. per quod confirmat sanctum Odonem Abbatem in regimine Monasterij Clun. necnon exemptionem ipsius Monasterij ab omni dominatu. Statuitque electionem Abbatis post obitum illius fore liberam & absque cujuslibet consultu faciendam. Confirmat etiam Romanum Monasterium concessum Cluniacensi per Rodulphum Burgundiæ Regem. Dat insuper facultatem suscipiendi monasteria, quæ offerentur reformanda. Restituit Decimas Capellarum Clun. ab Episcopis subtractas. Confirmat pariter Monetam propriam sicut Rodulphus Rex Francorum concesserat. Datque licentiam recipiendi ad tempus fratres, qui pro melioratione vitæ voluerint ex alienis Monasteriis ad Cluniacense transmigrare. Definit porrò Clun. Monasterium sanctæ Sedi Apostolicæ ad tuendum atque fovendum pertinere: vultque in signum hujusmodi protectionis dari per quinquennium decem solidos Romæ. |
JOANNIS XI PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO CLUNIACENSI (Anno 931)
|
Ioannes Episcopus servus servorum Dei Odoni venerabili Abbati Monasterij Cluniensis ædificati in honorem Beatorum Apostolorum Petri & Pauli, siti in Pago Matisconensi, & per te eidem Monasterio tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit Apostolico moderamini benevola compassione piè poscentium votis succurrere, & alacri devotione his præbere assensum; ex hoc enim potissimum præmium à conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis à nobis quatenùs prædictum monasterium in illo statu, quo à Guillelmo Duce per testamentum manere decretum est, nostra Apostolica auctoritate in perpetuum constare decerneremus sanctæ Romanæ, cui Deo auctore deservimus Ecclesiæ, subjectum est. Inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum ab omni dominatu [ 1/2 ] cujuscumque Regis, aut Episcopi, sive Comitis, aut cujuslibet ex propinquis ipsius Willelmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat: sed habeant liberam facultatem, sine cujuslibet Principis consultu, quemcumque secundùm Regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare; nisi fortè (quod absit) personam suis vitiis consentientem eligere maluerint: hoc quicumque voluerit cum zelo Dei prohibeat. Cnobium quod Romanum dicitur, & quod mater filij nostri Rodulphi Regis condonavit ad prædictum Cluniacum, ita ei cum Vaningo villa subjectum sit, sicut illa per testamentum donationis decrevit. Si autem cnobium aliquod ex voluntate illorum, ad quorum dispositionem pertinere videtur, in sua ditione ad meliorandum suscipere consenseritis, nostram licentiam ex hoc habeatis. Decimas verò, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, & per modernam quasi auctoritatem sive licentiam à quolibet Episcopo subtractæ sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ jam factæ sunt vel faciendæ inibi sunt, ita manere concedimus ut vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc verò quod dilectus filius noster Berno Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit ratum esse decernimus in perpetuum. Præterea quicquid ex vineis vel culturis ad vestram pertinet Religionem, partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus: similiter & de his rebus quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus ad prædictum monasterium moriens reddidit & dereliquit. Similiter & illud quod in Agiona, vel alicubi rebus quæ ad id monasterium pertinere debent, & Capellam sancti Martini, quæ est in villa Maceio, nostra Apostolica auctoritate vobis confirmamus & restituimus. Monetam quoque propriam, sicut filius noster Rodulphus Rex Francorum concessit, ita habeatis. Et quia, sicut nimis compertum est, jam penè cuncta monasteria à suo proposito prævaricantur, concedimus ut si quis Monachus ex quolibet Monasterio ad vestram conversationem solo dumtaxat meliorandæ vitæ studio transmigrare voluerit, cui videlicet suus Abbas regularem sumptum ad depellendam proprietatem habendi ministrare neglexerit, suscipere vobis liceat; quousque monasterij sui conversatio emendetur. Immunitatem verò ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra mancipia aut res quaslibet sine vestro consultu [ 2/1 ] distringere aut invadere ullo modo præsumat. Sanè ad recognoscendum quod prædictum cnobium sanctæ Apostolicæ Sedi ad tuendum atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium decem solidi. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus fuerit, & omnia quæ in hoc privilegio sancimus non observaverit; sciat se sub divini judicij obtestatione anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum & à regno Dei alienandum, & cum diabolo sine fine cruciandum. Qui verò hujus nostræ saluberrimæ sanctionis custos & observator extiterit, à Christo Domino benedictionem, & à sanctis Apostolis mundi judicibus absolutionem hic & in futuro consequi mereatur. Scriptum per manum Andreæ Scriniarij in mense Martio, Indictione quarta. |
Johannes episcopus, servus servorum Dei, Oddoni [ 1056 ] venerabili abbati monasterii Cluniensis aedificati in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, siti in pago Matisconensi, et per te in eodem monasterio tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini benivola conpassione pie poscentium votis succurrere et alacri devotione his prebere adsensum. Ex hoc enim potissimum premium a conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis a nobis, quatenus predictum monasterium in illo statu, quo a Uuilelmo duce per testamentum manere decretum est, nostra apostolica auctoritate in perpetuum constare decerneremus, sanctae Romane, cui Deo auctore deservimus, aecclesiae subiectum est, inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet vel que deinceps ibi tradite fuerint, liberum a dominatu cuiuscunque regis aut episcopi sive comitis aut cuiuslibet ex propinquis ipsius Uuilelmi. Nullus [ 1057 ] ibidem contra voluntatem monachorum prelatum eis post tuum dicessum ordinare presumat, sed habeant liberam facultatem, sine cuiuslibet principis consultu quemcunque secundum regulam sancti Benedicti voluerint, sibi ordinare; nisi forte, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint; hoc quicunque voluerit, cum zelo Dei prohibeat. Cenobium, quod Romanis dicitur et quod mater filii nostri Rodulfi regis condonavit ad predictum Cluniacum, ita ei cum Uaningo villa subiectum sit, sicut illa per testamentum donationis decrevit. Si autem cenobium aliquod ex voluntate illorum, ad quorum dispositionem pertinere videtur, in sua ditione ad meliorandum suscipere consenseritis, nostram licentiam ex hoc habeatis. Decimas vero, quę olim ad vestras capellas pertinuerunt et per modernam quasi auctoritatem sive licentiam a quolibet episcopo subtracte sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquę iam facte vel faciende inibi sunt, ita manere concedimus, ut vestris ecclesiis nichil ex decimis minuetur. Hoc vero, quod dilectus filius noster Berno episcopus de predictis capellis vobis concessit, ratum esse decernimus in perpetuum. Preterea quicquid ex vineis vel culturis ad vestram partem pertinet partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus, similiter et de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiam, quod Leobaldus ad predictum monasterium moriens reddidit et dereliquid, similiter et illud, quod in Agiona vel alicubi rebus, quę ad id monasterium pertinere debent, et capellam sancti Martini, quę est in villa Maceio, nostra apostolica auctoritate vobis confirmamus et restituimus. Monetam propriam sicut filius noster Rodulfus rex Francorum concessit, ita habeatis. Et quia nimis, sicut compertum est, iam poene cuncta monasteria a suo proposito prevaricantur, concedimus ut, si quis monachus ex quolibet monasterio ad vestram conversationem solo dumtaxat meliorande vitae studio transmigrare voluerit, cui videlicet suus abbas regularem sumptum ad depellendam proprietatem habendi ministrare neglexerit, suscipere vobis liceat, quousque monasterii sui conversatio emendetur. Immunitatem vero ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra mancipia aut res quaslibet sine vestro consultu distringere aut invadere ullo modo presumat. Sane ad recognoscendum, quod predictum cenobium sanctae apostolicę sedi ad tuendum atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium decem solidi. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire temptaverit aut aliquid horum corrumpere conatus fuerit et omnia, quę in hoc privilegio sanccimus, non observaverit, sciat se sub divini iudicii obtestatione anathematis vinculo aeternaliter, [ 1058 ] nisi resipuerit, innodatum et a regno Dei alienandum et cum diabolo sine fine cruciandum. Qui vero huius nostre saluberrimae sanccionis custos et observator exstiterit, a Christo Domino benedictionem et a sanctis apostolis, mundi iudicibus, absolutionem hic et in futuro consequi mereatur. Scriptum per manum Andreae scriniarii in menso Martio, indictione quarta. |
Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |