Charta qua Durannus de Turniaco notum facit se ancillam, nomine Rotbergam, monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Durannus de Turniaco dono Sancto Petro et Cluniensi cenobio unam ex ancillis meis, nomine Rotbergam. S. Duranni et Alberti, filii ejus. S. Giraldi et Eldrici. S. Adalardi et filiorum ejus. S. Alexandrę. Fecerunt autem Igbertus de Turno et Eldricus Canutus, et Achardus, filius ejus, ut si hoc donum calumpniatum fuerit ab ullo homine, ut ipsi emendent saxaginta solidos; Walterius quoque de Berziaco, si nullam habebat rectitudinem, cum uno lapide qui in carta inclusus est, verpivit.