CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3652     View  [Back]
Charta qua Wigo comes, filius Gotelennæ, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam de Visilia.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, agendum est ut unusquisque homo ex rebus sibi a Deo collatis peccata sua helemosinis redimere festinet, ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat repperire misericordissimum. Ut autem emamus regnum sempiternum, properemus agere bonum. Etenim scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habes; valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Wigo comes, filius Gotelenne, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacensem, ubi domnus Hugo abba prodesse magis quam preesse videtur, aliquid de hereditate mea quę mihi legibus jure obvenit, ecclesiam de Visilia cum decimis et cymiteriis, seu cum omnibus appendiciis que ad se pertinent vel pertinere debent, totum ex integro offero Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum prenominatum, ut Deus omnipotens copias scelerum meorum minuere atque delere dignetur. Est autem ipsa ecclesia sita in episcopatu Gratianopolitanensi. Si quis autem hanc nostram elemosinam, ex heredibus nostris, vel filiis, aut aliquis ex parentibus nostris infringere temptaverit, nisi ad satisfactionem venerit, in primis iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et aliorum omnium sanctorum incurrat, et ad ultimum sit anathema maranatha. Si quis supradictam helemosinam observator extiterit, habeat partem et societatem cum sanctis et electis Dei in regno cęlorum et in omnibus benefactis quę fiunt in supradicto loco et in omnibus locis ad se pertinentibus. Amen. Amen. Fiat. Fiat. S. Wigonis comitis, qui hoc donum fecit et testes firmare precepit. S. Wigonis, filii sui. S. Ainardi de Domena. S. de duobus fratribus suis Attanulfi [et] Wigonis. S. Bermundi de Aurel. S. Humberti, nepotis sui.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung