CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3651     View  [Back]
Charta qua Dalmacius, Joscerannus et Paganus, filii Bernardi de Insula, werpiunt terras juxta obedientiam Sancti Jangulfi, quas pater eorum dederat monasterio Cluniacensi.
Noticia werpitionis quam fecerunt filii Bernardi de Insula tres, quorum nomina hec sunt: Dalmacius, Joscerannus, Paganus, in obedientia Sancti Jangulfi, cujus contentionis et definitionis iste est tenor: pater eorum Bernardus de Insula convenerat cum monachis Cluniacensibus, domno Sigauldo prioratum tenente, ecclesiam juris proprii de Capella vocatam se daturum. Pro qua conventione et promissione doni VII mansos de terra Sancti Petri sibi dederunt. Ille autem, fallens promissum, et illam suam ecclesiam non dedit, et mansos quos acceperat retinuit, quin etiam suis vassis in beneficium distribuit. Tandem per studium domni Sigaudi prioris et districtionem Tetbaldi, comitis Cabilonensis, coactus est pro mansis illis injuste beneficiatis comcambium monachis de allodo suo reddere. Quod et fecit juxta obedientiam Sancti Jamgulfi. Quod concambium et compacationem filii ejus suprascripti post obitum ejus semper calumpniati sunt, et multa damna obedientie propterea intulerunt, usque dum tempore domni Unaldi prioris, ita cum eis placitum est, ut de bonis Sancti Petri C quinquaginta solidos acciperent, et restaurationem illam patris sui solutam et quietam monachis dimitterent; et insuper malas consuetudines et violentias quas in eadem obedientia faciebant omnino remitterent. Hoc in presencia domni Hugonis abbatis firmatum est. Qui etiam fratres postea a toto conventu monachorum, ante altare Sancti Petri de tortura quam fecerant, absolvi se fecerunt, et animam patris, ut tantum firmius in promisso prestarent. Hujus vuerpicionis domnus Bernardus Grossus testis et alii multi.
(Au dos:) Carta quam fecerunt duo (tres) fratres, filii Bernardi militis, Dalmatius, Joscerannus, Paganus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung