Charta qua Aremburgis [de Salins], dat monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Parceu.
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ Cluniensi in honore principis apostolorum Petro et Paulo constructæ, ac in episcopatu Matisconensi sitæ, ego Aremburgis, ad memoriam preceptum Domini dicentis adducens «Date helemosinam», et alibi: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis», dono, pro animę meę remedio, duos mansos de vineis, et cuncta ad ipsos mansos pertinentia, scilicet planicies, prata, silvas, arbores et cetera. En sunt mansi isti in villa quę dicitur Parceu positi. Possessores autem harum vinearum quas infra demonstraturus sum fuerunt Grimaldus et Engo. Has nichilominus transfundo ac concedo
jam prefato loco pro peccatis ac neglegentiis meis. Quę autem vineę in episcopatu Lugdunensi videntur esse sitæ. Videlicet ea concessione trado, ut dum mihi comes vita fuerit teneam; ita ut omni anno censualiter duorum onus asinorum de vino pro investitura persolvam. Post discessum vero meum, ad supradictum redeat locum. Si quis vero venerit, et contra hanc cartam insurgere temptaverit, et requisitionem aliquam in hac causa fecerit, non valeat vendicare quod repetit; sed sit maledictus et anathematizatus, et absorbeat illum terra sicut Datan et Abiron in profundum inferni.