CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3626     View  [Back]
Charta qua Rogerius comes et uxor ejus Adeledis, concedente Willelmo rege Anglorum, dant monachis Cluniacensibus manerium quod Celtona vocatur.
Cum omnis mondanarum possessio hominibus a Deo ad [hoc] concedatur, ut ipsi digne inde serviatur, dignum est ut qui eas possident auctori omnium vigilanter de eis serviant, ut in reditum summi regis «Euge» illud audiant quod ducet ad vitam. Hoc considerantes, ego Rogerius, comes, uxorque mea Adeledis unum ex possessione nostra manerium, quod Celtona vocatur, damus et perpetuo habendum concedimus ecclesie Sancti Petri Cluniacensis et Sancte Marie de Marcilleio, tam ipsum manerium, quam omnia que ad illud pertinent in terra, pratis, aqua et silva, excepta silve venatione et ejus vastatione. Hoc autem devotionis nostre donum concessit dominus noster Guillelmus, Anglorum rex et dux Normannie; concedit hoc idem dominus noster Willelmus rex, filius ejus et successor in regnum, et ut firmum et inconcussum perpetuo maneat, sua subscriptione et sigilli sui consignatione corroborat. Ego Willelmus, Dei gratia rex Anglorum, hanc suprascriptam donationem concedo et signo Sancte Crucis manu propria confirmo. S. † Willelmi, regis. S. † Rogerii, comitis. S. Heinrici de Bello Monte. S. Thome, archiepiscopi. S. Roberti, filii Haimonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung