CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3625     View  [Back]
Charta qua Raimundus Petri dat monasterio Cluniacensi ecclesiam de villa Salella, etc.
Notum sit omnibus hominibus ubique in Christo credentibus, tam futuris quam et presentibus, donationem quod ego Raimundus Petri facio simul cum filiis meis Petri et Berengarii, et uxore mea, nomine Adalaicis, propter remedium anime męę et remissionem peccatorum meorum. Igitur ad honorem Domini nostri Jesu Christi et ejus genitricis Marie, ego Raimundus Petri, cum filiis meis supradictis, necnon cum consilio et voluntate simul et precepto domni Dalmatii, Narbonensi archipresuli, dono et laudo Domino Deo et semper virginis Marie sanctissimisque ejus apostolis Petri et Pauli, et ad cenobium Cluniacensi, in proprio alode, ecclesia de illa Salella, que est in Narbonensi pago, cum ecclesiastica subsudia, et tertiam partem de illum decimum cum totis primiciis de ipsa vila Salella. De molendinis vero que sunt et que erunt in fluvium Cesser, in territorio ipsius ville, totum decimum, excepto unum, quod castellanus duas partes habet, ab integrum dono. Similiter et de spiculariis, qui in ipsa villa sunt et erunt, ad luminaria concinanda ipsius ecclesie dono totum et ab integro. Istas vero honores cum supradicta ecclesia et quicquid abitatores loci illius juste adquirere amplius potuerint, totum et ab integro sicut jam supradictum est, in proprio alode, absque ulla reservatione, cum terris et vineis, molendinis et molendinariis, cultis et incultis, et omne quicquid dici vel nominari potest, ego Raimundus Petri cum filiis supradictis concedo, et dono libenti animo, et plena memoria supradicto Cluniacensi loco, et ejus abitatoribus, abbatibus et monachis istis et cunctis eorum successoribus, ut habeant absque ulla contradictione in proprio alode, ut possideant in perpetuum. Sane si aliquis (quod absit!) diabolico spiritu captus hujus cessionis vel descriptionis donationem in aliquo violare aud disrumpere voluerit, non habeat potestatem, set sit in inferno ejus hereditas cum Juda traditore et aliis diabolis in eternum damnatis; insuper etiam in presentia Romani pontificis et aliorum fidelium christianorum quasi tirannus et sacrilegus quousque satisfaciat dijudicetur. Facta autem hujus cessionis descriptio Dominice incarnationis anno MLXXXVII, Dalmatii archipresuli Narbone pontificatus arche sublimato, Francorum regnante Philipo rege. Nomina vero illorum, qui hec affirmant, corroborant ita esse ista, tenendi sunt: Signum Raimundi Petri, qui hec firmat et ita consignat †. Signum Petri Raimundi. Signum Berengarii Raimundi. Signum † Bernardi Guillelmi de Solague. Signum † Bernardi Willelmi, de ipsa Salela castellani. Signum † Pontii Guillelmi. Signum † Beguoni monachi, qui hec rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung