Charta qua Gunsalbus Alvariz dat monasterio Cluniacensi quasdam hereditates in castro Cisneros, in Villa Nova, etc.
In Dei nomine. Ego Gunsalbo Alvariz, in Domino salutem. Amen. Placuit namque mici spontanee voluntatis karo animo integroque consilio, ut facerem vobis patronibus meis, sancti Petri videlicet et Pauli, corum ecclesie fundatę esse dignoscitur in locum Clunicensis sedis, et vobis abba domno Hugo, cum collegio monacorum ibi dejentium, offero ad ipsius locum pro remedio anime mee et parentorum, hereditatem meam propriam quam abui de parentibus et abiorum meo
rum, ut inde abeant servi Dei subsidium temporale, et nos ante Dominum ęternam remunerationem; et sunt ipsas hereditates prenominativas: in castro Cisneros, in Villa Nova, in Escopas, in Pozolos, in villa Vakrin, in Bezerril, in Sancti Felicis, in Partes, in Sabuquiello, in villa Floridio, in villa Frodolfo, in Quintanella, in Becerille minor, in Espinosa, in Capellutos, in Villa Nova de Val De Odas, in Bargania, item Sancti Felicis, in El campo vel Lores, in Levana Kavariezo et Lihalo, omnes as hereditates concedo per anc series testamenti, cum omnia sua pertinentia, per ubi illas poterint invenire per terminis et scripturis et locis suis antiquis; set unam rem agnoscatis ut de ipsas hereditates quantum mici inde convenit inter meos heredes et soror, alia vero mea ratione concedo ab integro, non permito nulli genus humanum qui ibi nec distractionem faciat nec inmodice. Si quis tamen aliquis homo surrexerit, propincuus aut extraneus, tam regia potestas quam populorum universitas, qui hanc scriptura infringere vel usurpare quesierit, quantum inde auferre presumserit pariet in dupplo in similis locum, et hanc scriptura plenum abeat rovorem adque plenissimam teneat firmitatem. Facta carta XIIII kal. decembris, era T. C. XXV, regnante Adefonso, rex in Toleto et in tota Spania, et in sedis Palentine Remundo episcopo. Ego Gunsalbo Alvariz in anc kartula, que fieri et relegere agnovi, manu mea signum rovorabi
(sic). Arnulfus, presbiter, notuit. In alio loco, villa que vocitant Val de Odas.