CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3615     View  [Back]
Charta qua Wilelmus, comes Burgundiæ, dat monasterio Cluniacensi venditiones domus Richeldis in villa Salinis, etc.
Ego, in Dei nomine, Wilelmus, comes Burgundię, cum voluntate filiorum meorum Rainaldi atque Raimundi, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abba preesse videtur, pro remedio animę meę et antecessorum meorum, venditiones domus quę fuit Richeldis, in villa Salini, in via quę ducit Bensontinensem civitatem, juxta domum David. Dono etiam aquam salsam de puteo meo ad unam caldariam. Istam donationem muriæ destinaverunt monachi Cluniacenses ad illum michum quod dedit Euvraldus cum laudatione Walcherii domini sui, tali videlicet ratione ut monachi redderent eidem Walcherio censum XII denarios et unum sextarium vini suo preposito; ipsum autem michum juxta viam publicam ad sinistram manum, et ipsum michum reddit per singulos annos Cluniaco LXta solidos. S. Wilelmi comitis, qui hanc donationem fecit et rogavit firmare. S. Hugonis archiepiscopi, filii ejus. S. Rainaldi et Raimundi, filiorum ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung