Charta qua notum est Aymericum Bechet dedisse monasterio Cluniacensi ecclesiam Sanctæ Mariæ de Genuliaco, et postea filium ejus, itidem nuncupatum, hanc eleemosynam Sancto Johanni [Angeriacensi] confirmavisse.
Cunctis in Christo renatis, evangelica sententia novimus esse proclamatum, recondere thesauros debere ubi substantia missa nullum pati valet emolumentum; et quoniam homo cum interit, quecumque sunt ejus, secum colligere nequit. Quapropter Aimericus Bechet, hac auctoritate commonitus, æcclesiam Sancte Marie de Genuliaco Sancto Petro Cluniacensis cenobii largitus est. Quo, non multo post, defuncto, filius ejus itidem nuncupatus, hanc elemosinam abstulit, verum, pro ablatione ista, salinam quandam cenobii supradicti monachis restituit, tali videlicet pacto, quod si, quandoque daturus esset, nulli nisi Cluniacensi monasterio, vel locis ad illum pertinentibus dare liceret. Poncio monacho, Gaufrido Berger, Gaufrido de Talniaco, Aimerico Gotmaro, Senioreto Sanctonense, testibus. Postea vero idem Aimericus supradictam æcclesiam Sancto Johanni et domno Odoni, cenobii ejusdem abbati, ceterisque monachis, domni Rannulfi, Sanctonensis episcopi, concessione donavit, Raimundo de Cumbis et Gaufrido de Murone testibus. Quod factum subinde Cluniacenses clamati sunt, sed postremo calumnia cuncta sopita est.