CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3592     View  [Back]
Charta qua Berardus werpit Hugoni abbati Cluniacensi receptum quem injuste in villa Cavariaco usurpaverat.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, evangelio mundi per climata jam pene predicante, utrum quis de Mammona iniquitatis amicos spondeat se posse facturum, veniam peccatorum didicimus se fore habiturum. Hac ego Berardus predicatione utcumque conpunctus, annuatim solitus habere receptum in villa que dicitur Cavariacus, quod mea culpa male usurpavi, istud omnino pro anima patris mei vel matris, scilicet antecessorum meorum, reddo; immo accipio precium unius mulę ac centum XXXta Vque solidos denariorum, et istud donum concedo Deo et apostolis ejus Petro et Paulo atque Johanni Baptistę, ea lege, et eo tenore, ut si quis illud amodo calumpniaverit vel reclamaverit, sit anathematizatus et alienatus a sanctis Dei muneribus, et sit sequestratus a mea hereditate, usque dum satisfaciat. Hoc vero firmo et corroboro et aliis testibus concedo, presente donno Hugone, cujus obsecratio et precio ista faveo, testantibus istis: Berardo de Sendreens, Duranno fratre ejus, Widone Ferreolo, Achardo Bresenchio, Manasse de Canniaco, Berardo de Misiriaco, Bernardo prefecto nostro. Laudatores vero istius cartę fuerunt isti: Wilelmus comes Burgundię, Rainaldus filius ejus comes Matisconensis; in presentia istorum: Duranni Clari clerici, Guidonis Burgundionis, Galterii de Felins, Achardi Bresenci, Aini de Curriberti, Bernardi, prepositi de Cavarico. Firma carta ista idus junii, feria II, luna XII, regnante Philipo rege Francorum. Ista carta fuit firmata in civitate Matisconensi, tempore Landrici episcopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung