Charta qua Bernardus, Pernus et Godolendh dant Sancto Petro de Graciago quasdam res in villa Aulanetis.
In sancta Dei æcclesia, que est constructa vel edificata in honore sancti Petri, que dicitur Grachiago, ubi Arhnaldus sacerdos prehesse videtur, igitur ego enim, in Dei nomine, Bernardo et Pernus et Godolendh, pro amore Domini nostri Jesu Christi, et pro redemptione animas nostras vel parentum nostrorum, dono ad ipsa casa Dei vel ad ipsos sacerdotes, qui cotidie ibidem adservit, aliquit de hereditate nostra que nobis legibus hobvenit; quia ipsa est hereditas in pago Vellaico, in vicaria de Bassense, in villa que dicitur Aulanetis. Dono ad casa Dei et Sancti Petri cabanaria una que est indominicata, quantum ad ipsa cabanaria aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum tibi dono ad ipsa casa Dei, vel ad illo sacerdote qui cotidie ibidem adservit, usque inquirendum est. Et si ullus homo aut huna pressona, qui carta ista inquietare voluerit, ea hoctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti sit excommunicatus et habominatus, et cum Dathan et Habiron in infernis sit demergatus, et cum Juda, traditore Domini,
participationem habeat, et ad memoriam non perveniat ante Dominum. Signum Bernardo et Pernus, qui carta ista fierent et firmarent rogaverunt, manus eorum firmant. S. Bernardo. S. Pesro. S. Godholendh. Facta est carta in mense febroario, feria V
ta, in luna XXVII
ma, regnante Philippo rege. Wilgoneo scripsit.
(Au dos:) De villa Aulanetis.