CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3563     View  [Back]
Charta qua Gaufridus, castri Mauritaniæ comes, et uxor ejus Beatrix dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Dionisii de Nogento et alias in Pertico.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui est trinus in nomine et unus in numero. Conditor mirabilis rerum, cum sit, etc. Itaque ego Gaufridus, militari balteo accinctus, atque castri Mauritanię comes, notum esse volo omnibus orthodoxę fidei cultoribus, quoniam avus meus Gaufridus, comes atque vicecomes, tam superbi sanguinis nobilitate quam mundanarum rerum famosissimus, pro parentum suorum suaque salute, necnon pro suarum sobolum incolumitate, inter Gioginię fluvium castrumque Nogiomi, quod situm est in Pertico, in honore pretiosi martyris Dionisii sociorumque ejus, magnifico opere basilicę jecit fundamenta, cujus operis partem pergit non exiguam, prefatumque martyrem suis rebus pro tempore honoravit, pollicens post operis expletionem ipsius basilicę multo majora dare, ut monachorum ordo ibi militaturus, propulsa omni inedia, pro sua omniumque salute, perdia pernoxque, cum omni tranquillitate preces Deo fundat. Interea ergo improvisa mors in Carnotina urbe eum ab ecclesia matris Domini redeuntem furatus anticipavit gladiis, inperfecto opere basilicę quam ceperat. Pater vero meus in ejus loco heres constitutus, ad peragendum inceptum opus antequam obiret, tota intentione, totisque nisibus laborans, monasterium ad unguem perduxit, accersitisque episcopis dedicari fecit; deinde ex sui juris rebus, quas ad hoc opus aliunde emerat, prout potuit competenter, patris sui dona auxit, atque coram episcopis omnique plebe cum laude filiorum et optimatum suorum de omnibus rebus quas vel ipse vel pater suus, avus meus, ecclesię contulerant, vel ab aliis dari concesserant, donum super beati Dionisii altare posuit, atque ad augendum quandiu vixit quę data erant summopere studuit. Patre quoque viam universę carnis ingresso, ego satis adhuc juvenculus, heres pro eo constitutus, cum inter hujus estuantis pelagi procellas multa pertulissem pericula, tandem supernę pietatis intuitu, quiete data et otio, velut patri et avo predictis ęquum ferens, quod illos mille votis exoptasse perpendo, adimplere disposui. Cuncta igitur que avus meus paterque dederant cum ipso monasterio, annuente Ricerio, Senonensium archiepiscopo, et laudantibus Carnotensis ęcclesię canonicis, et Tedbaldo comite consentiente, et uxore mea Beatricę confirmante, et omnibus modis faciente, necnon Rotroco, filio meo, cunctisque optimatibus et militibus meis atque aliis hominibus meis benivola voluntate annuentibus, tam adquisita quam adquirenda, tam nominata quam nominanda trado, concedo, dono, transfundo ad altare sublimissimorum apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in loco qui Cluniacus dicitur, ubi domnus Hugo abbas preesse videtur; monachique sub ejus imperio Domino Deo nocte dieque militant, sine ulla contradictione et ex mea potestate in illorum voluntatem transmuto ita, ut deinceps ipse domnus abbas et successores ejus habeant, teneant, possideant, regant et dirigant, secundum suum velle et posse. Imprecor autem Ananię et Saphirę mortem, Judęque proditoris penam, cunctis qui cupiditatis visco de rebus datis vel concessis quicquam temptaverint subripere vel minuere. Hęc omnia supra nominata vel inferius breviter expressa, dono atque concedo: vicum supradictę ecclesię adjacentem, cum X prati agripennis, totamque terram juris mei usque ad Rodnam fluvium, et super ipsum fluvium duos farinarios; ęcclesiam quoque Sancti Hylarii quę est sita super Ioginię fluvium, cum decima et sepultura, omnibusque appendiciis suis; terram etiam Burcardi cum broilo; terramque de Belseria; alodium etiam quod post mortem matris suę Milesindis, avus meus Gaufridus in Asconis villa sepedictæ ęcclesiæ contulit; nec non ęcclesiam de Campo Rotundo cum Nigellę terra, et omnibus appendiciis suis; super Heram fluviolum in lo[co] qui dicitur Vivariis, terram cultam et incultam cum pratis et silvis. Res quoque servorum meorum morientium tam in edificiis quam in rebus aliis, concedo; saltus etiam meos consuetudinarios esse jubeo usibus ęcclesię ediumque monachorum, et remitto pasnadium porcorum suorum. In Carnoteno oppido dono censum quarundam arearum. In burgo Castri Dunensis ecclesiam Sancti Sepulchri, quam avus meus Gaufridus servis suis ideo fundare permisit, ut supradictę ęcclesię Sancti Dionisii subjaceret ac monachis ibidem constitutis deserviret. Concedo etiam meorum fidelium dona futura emptionesque quas monachi a meis hominibus quocunque modo agere potuerint; et omnia data vel danda ab eis ita libere possideri ac haberi, ut mei heredes succedentes neque per theloneum, neque per vicariam, neque per bannum, neque per collocationem suorum militum, neque per aliquam aliam consuetudinem quamvis modicam, monachis vel suis inferant inquietudinem hominibus. Et dono ad omnes edificaciones suas agendas omnes saltus meos, excepto Pertico; et in Castro Dunensi quinque stallorum salis ac carnis consuetudinem, et meo assensu in loco qui Oratorius dicitur Vivianus, filius Otardi, cum Hugonis filii sui assensu, terram unius aratri dedit. Ego vero Gaufridus comes, domino meo Tedbaldo palatino comite annuente, in territorio Dunensi predicto loco dono ex mea parte X agripennos vineę, in loco qui Fracta Vallis dicitur, et in Morismi villa terram unius aratri medietatemque ęcclesię de Margone, atque molendinum de Ruitura, cum tali molta qualem in manu mea habebat; terram quoque de Bremerii Curte cum mediatoria, ac terram Boeniaci cum mediatoria; medietatem etiam Bebanis villę, silveque quę dicitur Ostingavis. Hęc itaque data atque in futuro danda, ita concedo esse libera, ut avus meus Gaufridus et pater meus, Rotrocus sua suorumque fidelium dona libera esse sancierunt; quatinus ego et uxor mea et progenies de nobis exitura, peccatorum nostrorum veniam in hoc seculo adipisci mereamur, et in futuro æterna gaudia bonis omnibus repromissa nanciscamur. Ego Gaufridus comes donationem hanc laudo, corroboro et manu mea sigillo. S. Beatricis, comitissę, quę fecit et consensit. S. Rotroci, filii eorum. S. Rotroci, fratris comitis. S. Rodberti Pagani. S. Hugonis de Silic. S. Wilielmi Vuitardi. S. Genelonis. S. Walterii de Matella. S. Pagani. S. Salonis. S. Herberti de Arro. S. Fulcoii de Mezuerola. S. Reinaldi vicarii. S. Guiterdi. S. Gaufridi, filii Wilielmi. S. Odonis de Re. S. Odonis Brisardi. S. Gaufridi Ridelli. S. Odonis Biguo. S. Aymerici, filii Reinaldi. Hanc cartam Gaufridus comes et uxor ejus Beatrix, in concilio Meldensi, cui domnus Hugo episcopus Diensis domni pape Gregorii vicarius presedit, cuique etiam domnus Amatus, Olerensis episcopus, ejusdem pape vicarius, interfuit, una cum multis religiosissimis viris, archiepiscopis, episcopis, abbatibus aliisque orthodoxę fidei cultoribus presentaverunt, humili devotione petierunt, quatinus supradicti pape vicarii cum laude atque assensu circumsedentium, auctoritate apostolica premunirent atque indissolubili firmitate solidarent. Quorum petitioni jam dicti vicarii congaudentes, cartam hanc laudaverunt; atque nullo contradicente, nemine calumpniante, sed universa sinodo applaudente atque favente, auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et domni Gregorii papę sibi commissa, inviolabiliter firmaverunt. S. Aganonis, Eduensis episcopi. S. Hugonis, Lingonensis episcopi. S. Walterii, Cabilonensis episcopi. S. Landrici, Matiscensis episcopi. S. Hugonis, Nivernensis episcopi.
(Au dos:) Karta quam fecit Gaufridus, comes Mauritanie, de monasterio Sancti Dionisii in Pertico sito, quod cum omnibus appendiciis suis dedit loco Cluniacensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung