Charta qua Willelmus dat monachis Cluniacensibus de Graciago cabanariam quæ est in Fageta.
Quoniam remissio peccatorum in elemosinis constat, dicente Domino: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», et quia: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum»; ego Wilgelmus a vitiis cogitans et de peccatis meis, ut Deus omnipotens indulgeat mihi in futuro seculo, in obitu meo, dedi in elemosinam in monasterio Cluniaco, in obedientia Sancti Petri que dicitur Graciago, domno abbati Ugoni et monachis suis, ut habeant et possideant usque in finem sine ulla querela, cabanariam unam in villa que vocatur Fageta, prope castrum Sexagum, in presentia domni Martini decani. Sane si quis homo hanc donationem contradicere voluit, non valeat, sed componat in vinculo pro hoc libram auri unam; et insuper sit excommunicatus et condempnatus in infernum, cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini, nisi resipiscat et ad emenda
tionem perveniat. Wilgelmus Aiton firmavit, alius Wilgelmus scraor castri firmavit, Bertrannus firmavit, Ebraldus firmavit. Est autem scripta hec carta in predicta obedientia Sancti Petri Graciago, anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo nono, indictione tercia, regnante Philippo rege Francorum.
(Au dos:) Carta de cabanaria que est in Fageta.