Litteræ Simonis comitis Hugoni, abbati Cluniacensi, quibus nuntiat se abbatiam sancti Arnulfi in castello Crispiaco monasterio Cluniacensi concessisse.
Venerando abbati Hugoni et omni congregationi Cluniacensis cenobii, Symon comes, vestrę sanctitatis servulus, salutem. Notum sit vestrę celsitudini, beatissime pater, me vos plus quam omnes homines in carne viventes in Deum diligere atque proficuum et honorem vestrum in quantum valeo querere. Concedo itaque vobis et omnibus successoribus vestris abbatiam Sancti Arnulfi, quę constructa est in castellum qui vocatur Crispi, ut omnino subjecta sit vobis, et ut ibi abbatem de vestris monachis eligatis, qui secundum Deum et secundum regulam Beati Benedicti illud monasterium regere possit. Volo ergo ut sciatis me fecisse cum consilio et cum voluntate meorum hominum scilicet majorum; necnon et regem hanc meo deprecatu firmasse cartulam, Philippo videlicet astante, et concedente Silvanectens pontifice Yvone. Testes Simon, dapifer Simonis comitis, Milo Orfanus. Factum in domo Sanctę Marię Pariensis, die festivitatis Omnium Sanctorum. † Signum Philippi regis.