CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3488     View  [Back]
Charta qua Wido, Matisconensis comes, notum facit se privilegium quod antecessores sui monachis Cluniacensibus concesserunt, ut possint acquirere terras et alias res in comitatu suo, confirmasse.
Notum sit cunctis fidelibus presentibus et futuris, quod ego Wido, Matisconensis comes, pro remedio animæ meæ et patris et matris, et omnium antecessorum meorum, concedo et annuo Cluniacensibus fratribus soli Deo militantibus, quicquid vel ipsi vel ipsorum homines adquisierunt in toto meo comitatu, vel emendo, vel gratis vel pro Dei amore accipiendo de franchisa a quibuscumque vel de quibuscumque; quod ego confirmo sicut et pater meus et alii antecessores mei fecisse probantur. Quod si quis successorum nostrorum hanc nostram [donationem vel] affirmationem infirmare, diminuere vel infringere voluerit, judicio Dei omnipotentis preventus succumbat, ita ut non possit implere quod male presumserit, insuper etiam judiciaria potestate coactus, V libras auri persolvat, easque abbati et fratribus reddat. [Igitur domnus abbas fratrum consensu dedit ei X uncias auri.]
(Au dos:) Karta Widonis comitis, tempore domni Hugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung