Charta qua Simon, Medantensis castri comes, dat monasterio Cluniacensi decimas villæ Medantensis fundatque monasterium in villa Vaszicurta.
In nomine sanctæ et individuę Trinitatis. Phylippo, Heynrici regis filio, monarchiam totius Francię regiminis obtinente, ego Symon, Medantensis castri providentia Dei comes, reminiscens meorum genitorumque meorum gravis sarcinę peccatorum, ac meorum antecessorum Walterii ac Dogronis, inspirante omnium bonorum inspiratore summo Deo, coram meis obtimatibus, pro remedio animę meæ, necnon genitorum meorum fratrisque ac supradictorum antecessorum, Sancto Petro Pauloque apostolis, ac monachis Cluniensibus Deo inibi militantibus, XXVI libras exeuntes, videlicet de decimis rerum hujus villę ad me pertinentium, tres etiam culturas terrę, et pratum unum
apud Medantam villam, boscum etiam de Broilo, ita tamen quod ad mei firmitatem castri licebit inde sumere quę videbuntur utilia; piscationes etiam, hoc est gortos, et omnes piscationes quę sunt comitis, de Gluton et de Bernecuria. Et cum ego supradictis ista dem monachis, construam illis monasterium in villa quę dicitur Vaszicurta, ut ibi Deo sedule serviant ac debitas laudes persolvant. Testes Radulfus Malus Vicinus, Rotbertus filius ejus, Radulfus frater ipsius Rotberti, Hugo Estavel, Ascherius filius ejus, Symon senescalcus, Hubertus de Rose, Ubertus filius ejus, Wido de Rupe, Hugo Brostesalz, Drogo filius Walonis, Herius de Medanta, Warnerius de Calvomonte, Ingelrannus de Cars, Helyas de Gebereth.