CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3476     View  [Back]
Charta qua Simon Medantensis comes dat monasterio Cluniacensi abbatiam Medantensis ecclesiæ et alias res in eadem villa, etc.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Symon, Medantensis comes, notum fieri [volumus omnibus] tam presentibus quam futuris, abbatiam Medantensis æcclesie Beatæ Marie, cum omni beneficio pertinente ad eandem æcclesiam, quod Albericus, canonicus predictę æcclesiæ atque omnes canonici ex me retinent, me dedisse Beato Petro Cluniacensis æcclesiæ. Quod factum est in medio crastino Quadragesimę, in domo predicti Alberici, videntibus atque testantibus, videlicet Hugone Stavelo et Hugone Brusta Salicem; Nivardo de Settulleia; Radulfo, filio Radulfi vicecomitis; Uberto de Roseto; Drocone Propinone; Lisiardo, ejusdem æcclesię canonico; atque Alberico jam dicto; Tetbaldo predicti vicecomitis privigno. Addidi etiam huic dono omne quod habui apud Medantam villam, nemus scilicet et prata, et campos et vias; et in unoquoque anno XXX libras nummorum de medietate thelonei Medante castelli, et piscationem loci quem vulgus Gluttonem appellat, cum hospitibus ejusdem loci, æcclesiæ quoque Crispiacensis abbatiam, et feodum Arnulfi, armigeri Walterii, Medantensis comitis. Meo etiam exemplo, mei dederunt plura, Radulfus scilicet vicecomes, æcclesiam de Vuascicurte cum decimatione vini et annonę; huic dono addidit Amalricus quoque de Pontesio teloneum salis quod Medantę habuit, videlicet de unaquaque navi dimidiam minam, et de unoquoque modio qui foris in granariis unum nummum; Girardus autem de Limatio, censum octo arpennarum vinearum, quorum IIIIor in villa Medanta jacent, reliqua IIIIor in predicto Limatio, et culturam unam cum sex appendiciis terrę; Adam vero de Busehelio, terciam partem villę quę Gurnaium dicitur, ita dico terciam partem quantum ad annonę reditum, quem vulgariter dicimus campartam, totam vero quantum ad hominum habitationem. Hæc omnia a meis data sive etiam danda libentissime predicto Cluniacensi loco concedo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung