CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3464     View  [Back]
Charta qua Hugo, Manassæ filius, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Genesii apud Turres super Maternam.
Notum sit omnibus fidelibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Hugo, Manassę filius, suadente domno Widono, Pictavensi abbate, fratre meo, ecclesiam Sancti Genesii, sitam apud Turres super Maternam fluvium, quam hereditario jure ucusque tenere videbar, Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, locoque Cluniaco, cui venerabilis Hugo abba magis prodesse quam preesse videtur, cum voluntate et auctoramento domni Rainaldi, sanctę Remensis ęcclesię archiepiscopi, pro remedio animę meę et parentum meorum, dimitto atque concedo. Hanc vero donationem ut firma de cetero sit, et inviolabilis perseveret, astipulatione uxoris meę, nomine Windesmodis, et fidelium meorum, sororis quoque meę Ermengardis, confirmare procuro, ęcclesiam videlicet, ut dictum est, et altare, et omnia quę ad altare pertinent. Testium vero hęc sunt nomina: Hugo, filius Bertę, Rodulphus, Dudo, Warnerius, Walterius, Amalricus. Addo insuper beneficiis supradictis terram unius carrucę sufficientem, prata quoque, quę necessaria sunt ad ipsius carrucę cultum, in eadem villa, quatenus omnipotens Deus et de presenti tribulatione consolationem et in futuro mihi parentibusque meis largiri dignetur vitam ęternam. Amen. Actum hoc anno ab incarnatione ęterni principis M. LXX. III., indictione II, mense januario, VIII kal. februarii, presidente sanctę Romanę ęcclesię Gregorio summo pontifice, Philippo rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung