Charta qua Hermannus, Metensis episcopus, notum facit Girardum nobili stirpe progenitum, monasterio Cluniacensi dedisse ...
In nomine sancte et individue Trinitatis. Hermannus, gratia Dei Metensis episcopus et sanctę Romanę sedis legatus, et clerus Metensium universus, omnibus sedis ejusdem catholicis, presulibus et clericis in secula postfuturis. Quoniam officii nostri et ordinis esse novi priorum votis annuere et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate previdere, notum facio cunctis sanctę ecclesie fidelibus, quod Girardus nobili stirpe progenitus ...