Charta qua Joscerannus et frater ejus Inmarus dant monasterio Cluniacensi pro anima fratris sui Milonis, duas condaminas apud Sanctum Jangulfum.
In Dei nomine, ego Joscherannus et frater meus Inmarus donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum duas condaminas, pro fratris nostri Milonis defuncti requie, ut Deus omnipotens eripiat eum ab infernalibus claustris, et det ei requiem sempiternam. Sunt quidem site in villa ad Sanctum Jangulfum, ad occidentem via publica, ad aquilonem via publica similiter; tali tenore ut ibidem Deo servientes totum ad integrum habeant ab hodierno die et deinceps, et faciant quicquid voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hoc aliquam calumpniam inferre temptaverit, in supradicta maledictione permaneat, et quod repetit vindicare non va
leat, juditiariaque potestate coactus, duas auri uncias componat. Firma permaneat constipulatione subnixa.