CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3430     View  [Back]
Litteræ Oberti, comitis Canevesani, et ardicionis, castellani de Castelleto, abbati de Clugnedo (Cluniaco) directæ, de discordia in cella Castelleti crescente.
Venerabili patri ac domno et in ecclexia per Dei misericordiam, non sub modio lumini, set super candelabrum posito abati de Clugnedo, Obertus, comes Canevesanus, et Ardicio, castellanus de Castelleto, salutem et debitam per omnia reverenciam. Quoniam, sicut ait apostolus, dominis ac dominorum causis in omni timore subici et eas procurare debemus, contrarium vel id non observare facere non audemus. Notum sit igitur vestre paternitati, ob prioris seviciam in cella Castelleti tantam discordiam crevisse, quod etiam omicidia apud eumdem fieri vilescat, et in ejusdem manibus plures conversos vulneratos, et alia flagiosa facinora patrari ab eo vilipendatur; nam quod memorem jusjurandum quo omnes monachos laicorum more sibi subjectum est, quod Enggezo frater qui, cum domnus papa esset in nostris partibus, illuc venit, satis audivit. Que res omines nostre provincie ita terret, ut domum et fratres omnino vitent, et quasi monstrum procul dubio aborretur; vestram itaque benignitatem umiliter deposcimus, pater karissime, ut supradicte domus fratrum misereamini, qui suum conscilium vobis, ut alio tempore, in presenti aperire non sunt obliti. Aie nunc, inutilis persone sarcinam removete, et eidem ospicio Garnerium fratrem, quem priorem celle que dicitur a Vertemata constituistis, cui fideles et amici et negocia domus bene sunt nota, si placet, admovere deprecamur. Sin autem, hec et alia vestre probitati, inquiunt, nosque omnino modo subjectos committimus, et pro posse nostro equidem equo animo toleramus. Salvete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung