Charta qua Almodis comitissa et filius ejus Raimundus, comes Rutenensis et Nemausensis, abbatiam Sancti Egidii monasterio Cluniacensi tradunt.
Deum patrem omnipotentem tocius creaturæ creatorem ejusque unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, per quem omnia, et Spiritum sanctum vivificantem, ab utroque procedentem, unum Deum credere magnum est, operari autem quod precipit non minimum, ipsum vero spernere periculosum. Quapropter eum fideliter credere, perfecte diligere, humiliter obedire est omnibus necesse; precipue tamen istud illis convenit, quos sacri lavit unda fluminis, redemit unda sanguinis, perunxit liquor crismatis. Ad hoc enim facti sumus, ut Deo fideliter servientes seminemus terrena, ut metamus cælestia, Scriptura dicente: «Quecumque seminaverit homo hęc et metet.» Qualiter autem Deus inveniri possit, ipse in ęvangelio ait: «Date elemosinam et ecce munda sunt omnia vobis.» Quibus plane verbis ostenditur, quia nichil eo miserius quem inique adquisitiones deprimunt, quem locupletem fraudes et rapinę faciunt. Et quoniam ille nobis ambiendę sunt divitię, quę nos ornare possunt et munire, [et] a mundo disterminare, animas nostras ditare atque nobilitare, ideo, in Dei nomine, ego Almodis, nutu Dei comitissa, et filius meus Raimundus, comes Rutenensis et Nemosensis, Narbonensiumque nobilissimus, pro domni Poncii comitis remedio, et pro remissione peccatorum nostrorum atque parentum vivorum ac defunctorum, atque salute fidelium nostrorum obtimatum, abbatiam Sancti Egidii, et locum omniaque sibi pertinentia, Deo et domno Hugoni
presenti abbati Cluniensi et ejus successoribus, tradimus et donamus atque concedimus. Ita tamen ut in predicta abbatia, indominicaturam quam ibi habemus, et usus et usaticos retineamus, excepto quia neque abbatem nec monachos posthac distringemus neque dehonestabimus, sed potestas et districtio et ordinatio abbatum et monachorum Sancti Egidii, et eorum quę soliti sunt tenere, in domni abbatis Hugonis et successorum ejus potestate consistat, quatinus ipse et successores ejus locum predictum et omnia loco pertinentia, pro posse suo et voluntate secundum regulam Sancti Benedicti regulariter ordinent et teneant in æternum. Ut vero nostri parentumque nostrorum memoria Cluniaco perhenniter habeatur, hoc in dono abbatię predicte solummodo retinemus, ut successores predicti abbatis a nobis vel a successoribus nostris donum predictę abbatię absque ullo lucro et precio accipiant. Quod si successores nostri, successoribus domni abbatis predicti expedite, ut diximus, dare noluerint, nichil abbatibus petentibus obsistat, sed locum et omnia quę prediximus ipsis in Dei servitio possidentibus donum nostrum integrum inviolatumque perhenniter maneat. Hoc autem omnibus notum sit, locum [predictum] et abbatiam predictam alodium esse sancti Petri, quę dono domni papę Romani tenemus, queque domno predicto abbati Hugoni, et ejus successoribus, salva fidelitate Romanę ęcclesię, et domni pape, tradimus perhenniter habendam et regulariter ordinandam; ita tamen ut census X solidorum debitus omnibus annis Romanę ęcclesię persolvatur. Facta est autem hęc donatio anno MLXVI Dominicę incarnationis, octavo X kalendas januarii, justa Nemausum civitatem, secus ęcclesiam Sancti Baudilii, regnante Philippo rege Francorum; videntibus atque laudantibus episcopis: scilicet domno Raimbaldo, Arelatensi archiepiscopo atque Romanę ęcclesię vicario, et domno Durando, Tholosano, et Hugone, Uzeticensi, et Rostagno, Avinionensi, Bertranno, Magalonensi; abbatibus: Bernardo, Massiliensi, Frotardo, Tomeriensi, Bernardo Vabrensi; Petro clerico Romanę ęcclesię sub
diacono; Nemosensibus clericis: Salomone et Bertranno; militibus: Poncio Geraldi, Gerundensi vicecomite; Tridmundo Elisiarni, Wilelmo et Emenone fratre ejus de Sabran, Petro Aquiniensi, Rostagno de Poskeriis et fratre ejus Rainone, Rainoardo de Medenis, Bertranno de Capraria, et Petro fratre ejus, et Hugone de Kassanguis et Segario Salomonis, ac Wilelmo Belliroti, Umberto Gauzberti; insuper volente et laudante nobili Adala, Sustancionense comitissa, et aliis quamplurimis bonis hominibus Deo cognitis. Si quis vero cujuslibet ordinis seu dignitatis, contra hanc donationem venerit ad inrumpendum vel ad inquietandum aut contradicendum, omnipotentis Dei iram terribilem atque tremendam incurrat, atque cum Juda, perfidissimo traditore, et cum Datan et Abiron in inferno inferiori crucietur; omnibus insuper penis quibus illi cruciantur qui recedunt a Deo puniantur, et ipsi et eorum consentanei, qui huic donationi ressistere voluerint, nisi resipuerint et ad emendationem venerint. Signum † domne Almodis comitissa, et signum † domni Raimundi comitis, filii ejus, qui hanc cartam donationis scribere jussimus et testes firmare rogavimus. Signum † Rostagni de Poskeris. Signum † Adalberti Gitardi Barchinonensis. Signum † Berengerii de Barbarano. Signum † Elisiarii Dalmatii. Signum † Johannis Gerundensi capiscolii. Signum † Bernardi capellani Sancti Egidii. Signum † Rainardi Amati. Signum † Poncii de Nozeto. Signum † Fredelani Raimundi. Bernardus monachus Auxiensis scripsit jussus, die annoque quo supra. Datum per manus Henrici monachi, ad vicem cancellarii. Raimbaldus archiepiscopus. Ugo, episcopus. Bertramnus, episcopus.
(Au dos:) Carta Sancti Egidii.