CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3386     View  [Back]
Charta qua Richerius, archiepiscopus [Senonensis], et Rosthelinus miles dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Petri de Coona.
In nomine Domini, Richerius archiepiscopus. Notum sit omnibus, tam presentibus quam et futuris, quia veniens quidam miles, Rosthelinus nomine, ante nos, una cum consensu et voluntate conjugis suę et liberorum suorum, Frederii videlicet et cęterorum omnium, deprecans obnixe ut concederemus ei ęcclesiam Sancti Petri de Coona, quam de beneficio ęcclesię Sancti Stephani atque nostro tenebat, dare ęcclesię Cluniacensi, ad constituendos monachos, qui pro se et cunctis fidelibus Deo deservissent, ac ibidem religiose viverent; cujus preces suscipientes, concessimus ei, sed eo tenore ut heres illius predictam ęcclesiam semper de nobis teneat, monachi vero per ipsum habeant, ita tamen ut omni tempore ęcclesię Sancti Stephani et nobis debitam subjectionem exsolvant; junioratus autem ęcclesię quem presbiteratum appellant, sicut hactenus integer fuit, sic deinceps permaneat. Denique si predictus heres contra nos deliquerit, ut perdat; eodem modo quo ipse tenebat, monachi de ecclesia Sancti Stephani et de nobis habeant, donec nobis ipse satisfaciat, et ad sua tenenda redeat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung