Charta qua Richardus de Scasidiaco miles dat monasterio Cluniacensi res suas in villis quæ dicuntur Vallis et ad Montes.
Ego Ricardus miles de Scasidiaco dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, post obitum meum, totum alodum meum quod hereditario vel paterno jure mihi obvenit in villa Vallis, quę est in pago Eduensi. Donum autem quod facio est in servis, in ancillis, vineis, pratis, curtilis, occhis, campis, arboribus, nemoribus et aquis. In villa autem quę dicitur ad Montes, in eodem utique
pago, dono omnia que ex materno jure ibi me contingunt. Ea autem eo tenore dono, ut ad simullacum pertineant, ad hoc videlicet, ut anniversarium matris mee pro hoc sollempniter agatur, et fratres inibi manentes ipso die refectionem inde habeant. Sed quia hec dum vivo in meos usus habere volo, interim pro investitura duos solidos annuatim persolvam, sive Cluniaco, sive ad locum ubi domnus Hugo abba reddendos fore preceperit. Ipse etenim domnus Hugo gratia Dei et sua, filium meum W. puerum suscipit ut monachus fiat, me vestituram solummodo exibente in die qua oportunum erit puerum suscipi. Actum hoc apud Martiniacum, in presentia domni Huogonis abbatis, in mense novembri, in V feria, regnante Philippo rege Francorum, laudantibus Rainaldo et Antelmo de Camorot, ejus parentibus. Testes Gaufredo clerico, Aimardo presbitero, Abuino et Vuidone Carpentario, Eynrico de Nosirio, Alcherio.