CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3331     View  [Back]
Notitia werpitionis duorum castellorum Condorcensium Hugoni, abbati Cluniacensi a filiis Pontionis factæ.
Convenientia et werpitio de duobus castellis Condorcensibus, quę sanctus Maiolus dedit in prestario Pontio militi, cujus filii fuerunt Petrus, Wilelmus et Rostagnus, qui hoc prestarium modo tenent per manum domni Hugonis abbatis. Isti venientes ante presentiam domni Ugonis abbatis aput Sanctam Gallam, fecerunt werpitionem Deo et Sancto Petro de prestario quod pater eorum Pontius tenuit per jussionem Sancti Maioli quamdiu vixit. Quorum bonam voluntatem et humilitatem domnus abbas Hugo cum vidisset, reddidit eis duas partes ipsius prestarii quod vuerpiverunt et IIIam retinuit, excepto hoc quod antea tenebamus, et hoc tali convenientia fecit, ut illud prestarium quamdiu vixerint teneant, et post mortem suam Sancto Petro absque ullo impedimento relinquant; si vero contigerit unum ex his obire, pars illius sit duobus qui remanserint. Si autem et secundus mortuus fuerit, sit iterum pars illius qui remanserit viventi; post mortem vero tertii fratris, cum omni integritate ad locum Cluniacense, nullo contradicente, revertantur. Testes sunt hujus rei Willelmus Aurison, Pontius cognomine Artmannus, Pontius, Berardus, Oudolricus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung