Charta qua Willelmus, dux Aquitanorum et comes Pictavorum, concedit monasterio Cluniacensi consuetudines in villa Molgon, etc.
Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Willelmus, Aquitanorum dux, comes autem Pictavorum, reminiscens enormitatem peccatorum meorum, suadente insuper matre mea et fidelibus meis, dimitto et vuer
pitionem facio Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, quod est constructum in honore eorum, in quo domnus Hugo abbas magis prodesse [quam preesse] videtur, de omnibus consuetudinibus quas requirebam in villa que dicitur Mogoni, in terra Sancti Petri et Sancti Johannis. Laudo etiam et confirmo omnia quicquid ibi Sancto Petro pater meus et mater mea dedit; insuper quicquid ego dedi, videlicet consuetudines trium quartarum et pascuarum de tota villa, excepto hoc quod Sanctus Petrus Malliacensis ibi videtur habere, et quod consuetudinarios comitis non recipiant nec suum habere, propter hoc ut comes suam consuetudinem perdat. Et si homines ville illius terras consuetudinarias comitis tenent, comes suam consuetudinem non perdat, sed in ipsa villa non requirat. Consuetudines etiam quas requirebam in terram Sancti Pauli et Sancti Martini, excepto quod si bellum ingruerit contra inimicos, hoc non dimitto, ut adjutorium mihi ferant. Concessi etiam eis in supradicta villa Sancti Johannis, ut ibi nullus habeat furnum nisi monachi, et ut mercatum penitus destruatur. Totum hoc facio pro remedio anime mee, patris mei et matris mee, et ut partem et societatem habeamus in elemosina ejusdem loci. Si quis autem hec contradicere voluerit deinceps, sit anathema maranetha in die Domini. S. Willelmi comitis, qui hanc cartam fieri precepit. S. Agnetis, matris ejus. S. Ermensendis, uxoris ejus. S. Isemberti, episcopi Pictaviensis. S. Willelmi, episcopi Engolisme. S. Archimbaldi abbatis. S. Oldeberti comitis. S. Aymerici vicecomitis, et fratris ejus Savarini. S. Ugoni vicecomitis. S. Willelmi vicecomitis et Calonis filii ejus. S. Maingaudi. S. Petri de Niort. S. Jocelini. S. Ademari. S. Ugo de Lizigniaco.
(Au dos:) De monasterio qui vocatur Mulgono in Pictavis.