CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3261     View  [Back]
Charta qua Aimo dat monasterio Cluniacensi res suas servumque in villa Sarerias.
Dominus ac Redemptor noster, compatiens humanę naturę, ostendit qualiter per elemosinarum fructus possimus adipisci ęterni regni aditum, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Aymo, pro remedio animę meę, dono et concedo unum curtilum in villa quę dicitur Sarerias, et omnia quę ad ipsum pertinent, videlicet ut usuarium in aquis, in silva, in pratis [habeat] homo qui super ipsum manserit; et unum servum, nomine Tetfredum, cum uxore sua et infantibus suis, et omnia quę idem servus comparavit. Hęc omnia dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum. Si quis autem contra hanc donationem ire voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, et pars ejus sit infernus. Hujus donationis sunt testes: Bragdingus clericus, avunculus meus, et fratres mei, Maiolus, Grimerius, Rotbertus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung