CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3209     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi partem suæ hereditatis in villa Artiaco atque terciam partem portus ejusdem loci.
Conditor et creator universorum Dominus, ut ostenderet mortalibus quia de perituris et terrenis atque transitoriis rebus possint ęternam ac perpetuam adquirere vitam, dixit: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Et Salomon: «Sicut, inquit, aqua extinguit ignem, ita elemosina peccatum.» Quapropter ego Hugo, maximam spem et fidutiam habens de Omnipotentis misericordia, ac multum pertimescens et reformidans atrocissima inferni supplicia et perpetua tormenta, ex toto ad sinum pietatis et portum misericordię confugio. Et ut meum votum meumque de[siderium] perveniat ad effectum, orationibus me attentius committere volo, et desiderio Cluniensium fratrum, quibus preesse et prodesse videtur donnus Hugo abba. Et iccirco {corr: idcirco} in ultima infirmitate positus, trado ad ipsum locum partem aliquam de mea hereditate, in villa quę vocatur Artiaco, videlicet tenementum Gislardi, sive in campis, sive in silvis, et de porto tertiam partem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung