CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3201     View  [Back]
Charta qua notum est Folcrannum et Leotbaldum, filios Helionis, werpivisse terram in villa Masiriaco monasterio Cluniacensi.
Priscorum patrum usu edocemur, auctoritate informamur, ut ea quę in presenti agere videmus, ne in posterum futuros lateant, litterarum vinculis committere debeamus, neque successione vel decessione umquam valeant variari. Quamobrem omnibus esse volumus notum noticiam verpitionis quam fecerunt Folcrannus et Leotbaldus, filii Helionis, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, de quadam terra quę in duas videtur esse partes divisa. Pars una in villa cui dicitur Masiriacus; alio vero pars est circa Siccam Vambre. Hæc omnia pro amore sancti Petri verpivimus, et pro animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum, quatinus omnipotens Deus per inmensam suam clementiam nos gaudiis electorum suorum frui faciat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung