CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3168     View  [Back]
Charta qua Ermengardis et filius ejus Isarnus dant monasterio Cluniacensi duos mansos in villa Erattis.
Aliquid jure hereditario possidentibus divinis precipitur jussionibus ut inde amicos faciant in presentiarum tempore rerum, a quibus cum deficere ceperint, in ęternum recipiantur habitaculum. Quod nos facere cupientes, ego quidem Ermengardis et filius meus Isarnus tradimus sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi cenobio, duos mansos ex nostris rebus, unum scilicet ad vinum et alium ad vinum; et sunt siti in pago Vienensi, in villa Erattis, in ipsa vicaria, terminatos ex omni parte de ipsa hereditate, quos Arboldus excolit, ubi et insunt magni edificii muri. Hanc autem donationem facio pro remedio animarum nostrarum et senioris mei Wagonis et filii mei Wagonis, patrisque mei Leodegarii, necnon et matris meę Fecimę vel omnium parentum nostrorum, ut omnibus nobis proficiat in ęternum. S. Ermengardis et filii ejus Isarni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Tetberti presbiteri. S. Arnaldi. S. Arnulfi. S. Archingaudi. Signum Girardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung