Commutatio terrarum in villa Cota inter Dedincum et fratres ejus, ex una parte, et monachos Cluniacenses, ex altera.
Provida precedentium patrum industria sanctitum antiquitus est, ut ea quę in presenti fieri decrevimus, ne nostra bene gesta oblivionem patiantur, ad posterorum agnitionem transmittantur. Quia si forte aliqua progenies minus frigida amore parentum successerit, bene gesta eorum destruere avaritię causa cupiens, non ei fas sit, sed inviolata et inconvulsa perpetuo permaneant. Ideoque notum hoc fieri volumus, quod Dedincus et fratres ejus fecerunt scamium cum Sancto Petro et cum domno Rainaldo monacho de prato uno, quod situm est in villa Cota. Habet autem in longum perticas XXti V et pedes IIIIor, et in latum perticas II et pedes VIII, et quantum superest supra istas terminationes, totum ex integro. Deinde monachi jam dicto Dedinco et fratribus ejus campum unum deliberant, qui habet in lato XI perticas et VIIII pedes, et in longo XVI perticas; terminatur a mane terra Vuichardi, a medio die terra Dedinci et fratrum ejus, a sero terra Isembranni, et ab alia parte terra Sanctæ Mariæ. S. Dedinci, qui fieri et firmare rogavit. S. Adalelmi. S. Adę. S. Geraldi. S. Aymonis. S. Tedaldi.