Charta qua Girbaldus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Pestongias.
Dum in hujus seculi vivitur peregrinatione, et dum licet et tempus idoneum instare videtur, convenit unicuique fidelium precipue laicali professione viventium, de salute animę suę cogitare. Proinde quantum humanus sensus ac intellectus sagaciter perpendere atque sollerti indagine rimari potest, nihil utilius in hujus vitæ lucem valet de fugitiva gaudia lucrari, quam ut de bonis temporalibus Christi fidelibus aliquid hælemosine subsidium inpendatur, quatinus a summo Patrefamilias in remuneratione denarii cum ipsis remunerari mereantur. Hujus itaque remunerationis gratia, ego Girbaldus dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de mea hereditate quę est sita in pago Matisconensi, in villa quę dicitur Pestongias: hoc est unum scilicet curtilum et duo prata. Terminatur curtilus a mane via publica, a meridie Abundii, a certio terra Sancti Petri, a sero de ipsa hereditate. Unum pratum terminatur a mane terra Sancti Mauritii, a sero aqua volvente, a medio die de ipsa hereditate, a certio terra Rotgerii. Aliud vero pratum terminatur a sero terra Sanctę Mariæ, a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a certio terra Sancti Vincentii. Fatio autem hanc donationem tali conditione, ut quandiu vixero teneam, et reddam inter vineam et prata, in vestitura, IIII
or sextaria vini. Dono etiam in alio loco unam vineam quę terminatur a mane terra Sanctæ Mariæ, a sero murus de ipsa hereditate, a certio Sanctæ Mariæ, a
medio die Sancti Petri. Item in alio loco unum campum; terminatur a mane de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Vincentii, a medio die terra Abundii, a certio Sancti Petri. Dono in vestitura de curtilo et de campo regis terræ. Et ut firmum permaneat, manu propria firmavi, et testibus roborandam tradidi. S. Girbaldi, qui donum fecit.