Charta qua notum est Frotmundum, Otbertum et Hugonem atque matrem eorum, werpitionem terræ Givriacensis monasterio Cluniacensi fecisse.
Precedentium religiosorum hominum hoc instituit auctoritas, ut litteris mandari debeat quod in futurum inconvulsum servare debeat succedens posteritas. Quapropter noverit æcclesia fidelium, quod quidam milites, filii Frotmundi, Frotmundus videlicet, Otbertus, Hugo, et mater illorum Arimburgis, querelam habentes contra monachos Sancti Petri Cluniensis monasterii, pro quadam terra Givriacensi, quam Frotmundus pater illorum adquisivit in benefitium, dato pretio non exiguę, quantitatis, a Gausfrido domino suo; postmodum divino respectu advenientes Cluniaco pro salute et redemptione suarum animarum et patris omniumque suorum parentum fecerunt publice vuerpitionem ex supradicta terra quam calumpniabant contra monachos predictos, facientes Deo et principi apostolorum Petro ejusque coapostolo Paulo, et sub honore eorum consecrato Cluniacensi cęnobio:
ea videlicet ratione ut in eodem loco illorum fides et memoria in perpetuum vigeat et bonorum omniumque ejusdem monasterii participes existant. Si quis vero forte ex ipsis vel ex suis heredibus, quod futurum minime credimus, vel aliquis qualiscumque persona premisis monachis de predicta terra contrarius extiterit, omnium maledictionum vinculis inretitus, iram incurrat omnipotentis Dei omniumque sanctorum ipsius, qui fuerunt ab initio mundi et usque in finem mundi sunt futuri. S. Frotmundi et Otberti, qui hanc vuerpitionem prompta devotione fecerunt testibusque corroborandam tradiderunt. S. Heldradi. S. Gerardi. Acceperunt autem hujus vuerpitionis gratia predicti milites a monachis prefati loci VI libras denariorum.