Charta qua Wilencus de Tisiaco notum facit se annonas de Pruinda Cumba et de Berneces, etc., monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit generationi presenti et future, quod Wilencus de Tisiaco, ob emendationem malorum quę fecerat fratribus Cluniacensibus, venit in presentiam domni Hugonis abbatis, et ut quę perperam egerat sibi indulgeret, dedit Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et quos offenderat fratribus, annonam de Pruinda Cumba, annonam etiam de Berneces, ut jure perpetuo possideant eam predicti fratres. Receptum etiam quod habebat aput Sanctum Victorem ita dedit in manu prefati patris, ut si absque herede legitimo obiret, juri monasterii Cluniacensis, pro animę, suæ remedio, in perpetuo cederet, et quia idem receptum annis singulis XV solidis ab eo redimebatur, X solidis sibi retentis, V eisdem fratribus in perpetuum, sive heredem habeat, sive non habeat, delegavit, annuente et factum laudante Arberto patre suo. Hoc quoque placito adnexuit, ut si domnus abbas receptum ipsum quia in vadimonio erat redimeret, V annis illud de manu ejus ipse non redimeret. Hujus donationis et conventionis testes, fidejussores atque confirmatores sunt Giraldus, cognomento Viridis, Arbertus Blancus,
Arbertus Truant. Redemit autem domnus abbas illud C sexaginta solidis Lugdunensis monetæ probatę et publicę, redimendum ab eo ejusdem monetæ denariis qui fuerint receptibiles illo quo redemerit tempore. Quod et si ante quinque annos redemerit, ante quinquennium tamen nihil de illo recepturus erit. Testes hujus redemptionis a domno abbate facti sunt: Arbertus Truant, Hugotus, Durannus de Solario, Bonuspar.