Charta qua Bernardus de curtilis notum fecit se ancillam, nomine Letbergam, cum omni jure suo, monachis Cluniacensibus werpivisse.
Quodcunque persistere firmum atque immobile cupimus ad posterorum noticiam instruendam et ad refellendam calumpniatorum versutiam, scripto committendum est. Ideoque cunctis pateat, quod ego in Dei nomine Bernardus miles de Curtilis, dono Deo omnipotenti et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ancillam unam, nomine Let
bergam, rectum etiam omne quod habebam in eadem villa pro salute animę meę omniumque meorum antecessorum; obtulique eam in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis in die festivitatis sancti Marcelli papę, coram testibus, accipiens ab ipsa ancilla una vice V solidos, [et] alia vice VI solidos. Testes autem hujus doni hi sunt: S. Bernardi de Curtilis, qui hanc vuerpitionem fecit. S. Rotberti filii ejus, item Wigonis, Bernardi, Widonis, filiorum ejus. S. Hugonis Burzini. S. Gisleberti prepositi. S. Seguini de Curte Humberti. S. Engelfredi de Lordono. S. Gauzberti de Lavals. S. Bernardi de Varengis. S. Benedicti Multonis.